Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Uxorem quare locupletem ducere nolim,
  2. Quaeritis? Uxori nubere nolo meae.
  3. Inferior matrona suo sit, Prisce, marito:
  4. Non aliter fiunt femina virque pares.
  1. Morio dictus erat: viginti milibus emi.
  2. Redde mihi nummos, Gargiliane: sapit.
  1. Pallida ne Cilicum timeant pomaria brumam
  2. Mordeat et tenerum fortior aura nemus,
  3. Hibernis obiecta notis specularia puros
  4. Admittunt soles et sine faece diem.
  5. At mihi cella datur, non tota clusa fenestra,
  6. In qua nec Boreas ipse manere velit.
  7. Sic habitare iubes veterem crudelis amicum
  8. Arboris ergo tuae tutior hospes ero.
  1. Dum nova Pannonici numeratur gloria belli,
  2. Omnis et ad reducem dum litat ara Iovem,
  3. Dat populus, dat gratus eques, dat tura senatus,
  4. Et ditant Latias tertia dona tribus:
  5. Hos quoque secretos memoravit Roma triumphos,
  6. Nec minor ista tuae laurea pacis erat,
  7. Quod tibi de sancta credis pietate tuorum.
  8. Principis est virtus maxima, nosse suos.
  1. Pistor qui fueras diu, Cypere,
  2. Causas nunc agis et ducena quaeris:
  3. Sed consumis et usque mutuaris.
  4. A pistore, Cypere, non recedis:
  5. Et panem facis et facis farinam.
  1. Egi, Sexte, tuam, pactus duo milia, causam:
  2. Misisti nummos quod mihi mille, quid est?
  3. 'Narrasti nihil' inquis 'et a te perdita causa est.'
  4. Tanto plus debes, Sexte, quod erubui.
  1. Si tua, Cerrini, promas epigrammata vulgo,
  2. Vel mecum possis vel prior ipse legi:
  3. Sed tibi tantus inest veteris respectus amici,
  4. Carior ut mea sit quam tua fama tibi.
  5. Sic Maro nec Calabri temptavit carmina Flacci,
  6. Pindaricos nosset cum superare modos,
  7. Et Vario cessit Romani laude coturni,
  8. Cum posset tragico fortius ore loqui.
  9. Aurum et opes et rura frequens donabit amicus:
  10. Qui velit ingenio cedere, rarus erit.