Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Turni nobilibus legit libellis.
- O quantum tibi nominis paratur!
- O quae gloria! quam frequens amator!
- Te convivia, te forum sonabit,
- Aedes, compita, porticus, tabernae.
- Uni mitteris, omnibus legeris.
- Omnia, Castor, emis: sic fiet, ut omnia vendas.
- Sic placidum videas semper, Crispine, Tonantem,
- Nec te Roma minus, quam tua Memphis amet:
- Carmina Parrhasia si nostra legentur in aula
- —Namque solent sacra Caesaris aure frui—,
- Dicere de nobis, ut lector candidus, aude:
- 'Temporibus praestat non nihil iste tuis,
- Nec Marso nimium minor est doctoque Catullo.'
- Hoc satis est: ipsi cetera mando deo.
- Omnes quidem libelli mei, domine, quibus tu fa-
- mam, id est vitam, dedisti, tibi supplicant; et, puto,
- propter hoc legentur. Hic tamen, qui operis nostri octa-
- vus inscribitur, occasione pietatis frequentius fruitur.
- Minus itaque ingenio laborandum fuit, in cuius locum
- materia successerat: quam quidem subinde aliqua ioco-
- rum mixtura variare temptavimus, ne caelesti verecun-
- diae tuae laudes suas, quae facilius te fatigare possint,
- quam nos satiare, omnis versus ingereret. Quamvis
- autem epigrammata a severissimis quoque et summae
- fortunae viris ita scripta sint, ut mimicam verborum
- licentiam adfectasse videantur, ego tamen illis non per-
- misi tam lascive loqui quam solent. Cum pars libri et
- maior et melior ad maiestatem sacri nominis tui alli-
- gata sit, meminerit non nisi religiosa purificatione
- lustratos accedere ad templa debere. Quod ut custo-
- diturum me lecturi sciant, in ipso libelli huius limine
- profiteri brevissimo placuit epigrammate.
- Laurigeros domini, liber, intrature penates
- Disce verecundo sanctius ore loqui.
- Nuda recede Venus; non est tuus iste libellus:
- Tu mihi, tu Pallas Caesariana, veni.
- Fastorum genitor parensque Ianus
- Victorem modo cum videret Histri,
- Tot vultus sibi non satis putavit
- Optavitque oculos habere plures:
- Et lingua pariter locutus omni
- Terrarum domino deoque rerum
- Promisit Pyliam quater senectam.
- Addas, Iane pater, tuam rogamus.
- 'Quinque satis fuerant: nam sex septemve libelli
- Est nimium: quid adhuc ludere, Musa, iuvat?
- Sit pudor et finis: iam plus nihil addere nobis
- Fama potest: teritur noster ubique liber;
- Et cum rupta situ Messalae saxa iacebunt
- Altaque cum Licini marmora pulvis erunt,
- Me tamen ora legent et secum plurimus hospes
- Ad patrias sedes carmina nostra feret.'
- Finieram, cum sic respondit nona sororum,
- Cui coma et unguento sordida vestis erat:
- 'Tune potes dulcis, ingrate, relinquere nugas?
- Dic mihi, quid melius desidiosus ages?
- An iuvat ad tragicos soccum transferre coturnos,
- Aspera vel paribus bella tonare modis,
- Praelegat ut tumidus rauca te voce magister
- Oderit et grandis virgo bonusque puer?
- Scribant ista graves nimium nimiumque severi,
- Quos media miseros nocte lucerna videt.
- At tu Romano lepidos sale tinge libellos:
- Agnoscat mores vita legatque suos.
- Angusta cantare licet videaris avena,
- Dum tua multorum vincat avena tubas.'
- Quantus, io, Latias mundi conventus ad aras
- Suscipit et solvit pro duce vota suo!
- Non sunt haec hominum, Germanice, gaudia tantum,