Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Nostris carminibus tamen vacabit:
  2. Nam me diligit ille proximumque
  3. Turni nobilibus legit libellis.
  4. O quantum tibi nominis paratur!
  5. O quae gloria! quam frequens amator!
  6. Te convivia, te forum sonabit,
  7. Aedes, compita, porticus, tabernae.
  8. Uni mitteris, omnibus legeris.
  1. Omnia, Castor, emis: sic fiet, ut omnia vendas.
  1. Sic placidum videas semper, Crispine, Tonantem,
  2. Nec te Roma minus, quam tua Memphis amet:
  3. Carmina Parrhasia si nostra legentur in aula