Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Instent mille licet premantque curae,
  2. Nostris carminibus tamen vacabit:
  3. Nam me diligit ille proximumque
  4. Turni nobilibus legit libellis.
  5. O quantum tibi nominis paratur!
  6. O quae gloria! quam frequens amator!
  7. Te convivia, te forum sonabit,
  8. Aedes, compita, porticus, tabernae.
  9. Uni mitteris, omnibus legeris.
  1. Omnia, Castor, emis: sic fiet, ut omnia vendas.
  1. Sic placidum videas semper, Crispine, Tonantem,
  2. Nec te Roma minus, quam tua Memphis amet:
  3. Carmina Parrhasia si nostra legentur in aula
  4. —Namque solent sacra Caesaris aure frui—,
  5. Dicere de nobis, ut lector candidus, aude:
  6. 'Temporibus praestat non nihil iste tuis,
  7. Nec Marso nimium minor est doctoque Catullo.'
  8. Hoc satis est: ipsi cetera mando deo.