Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Montanae decus Umbriae Sabinum,
  2. Auli municipem mei Pudentis,
  3. Illi tu dabis haec vel occupato:
  4. Instent mille licet premantque curae,
  5. Nostris carminibus tamen vacabit:
  6. Nam me diligit ille proximumque
  7. Turni nobilibus legit libellis.
  8. O quantum tibi nominis paratur!
  9. O quae gloria! quam frequens amator!
  10. Te convivia, te forum sonabit,
  11. Aedes, compita, porticus, tabernae.
  12. Uni mitteris, omnibus legeris.
  1. Omnia, Castor, emis: sic fiet, ut omnia vendas.
  1. Sic placidum videas semper, Crispine, Tonantem,
  2. Nec te Roma minus, quam tua Memphis amet:
  3. Carmina Parrhasia si nostra legentur in aula
  4. —Namque solent sacra Caesaris aure frui—,
  5. Dicere de nobis, ut lector candidus, aude:
  6. 'Temporibus praestat non nihil iste tuis,
  7. Nec Marso nimium minor est doctoque Catullo.'
  8. Hoc satis est: ipsi cetera mando deo.
  1. Omnes quidem libelli mei, domine, quibus tu fa-
  2. mam, id est vitam, dedisti, tibi supplicant; et, puto,
  3. propter hoc legentur. Hic tamen, qui operis nostri octa-
  4. vus inscribitur, occasione pietatis frequentius fruitur.
  5. Minus itaque ingenio laborandum fuit, in cuius locum
  6. materia successerat: quam quidem subinde aliqua ioco-
  7. rum mixtura variare temptavimus, ne caelesti verecun-
  8. diae tuae laudes suas, quae facilius te fatigare possint,
  9. quam nos satiare, omnis versus ingereret. Quamvis
  10. autem epigrammata a severissimis quoque et summae
  11. fortunae viris ita scripta sint, ut mimicam verborum
  12. licentiam adfectasse videantur, ego tamen illis non per-
  13. misi tam lascive loqui quam solent. Cum pars libri et
  14. maior et melior ad maiestatem sacri nominis tui alli-
  15. gata sit, meminerit non nisi religiosa purificatione
  16. lustratos accedere ad templa debere. Quod ut custo-
  17. diturum me lecturi sciant, in ipso libelli huius limine
  18. profiteri brevissimo placuit epigrammate.
  1. Laurigeros domini, liber, intrature penates
  2. Disce verecundo sanctius ore loqui.
  3. Nuda recede Venus; non est tuus iste libellus:
  4. Tu mihi, tu Pallas Caesariana, veni.
  1. Fastorum genitor parensque Ianus