Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quam meus Hispano si me Tagus impleat auro,
  2. Pascat et Hybla meas, pascat Hymettos apes.
  3. Non nihil ergo sumus, nec blandae munere linguae
  4. Decipimur: credam iam, puto, Lause, tibi.
  1. I, felix rosa, mollibusque sertis
  2. Nostri cinge comas Apollinaris.
  3. Quas tu nectere candidas, sed olim—
  4. Sic te semper amet Venus—memento.
  1. Iactat inaequalem Matho me fecisse libellum:
  2. Si verum est, laudat carmina nostra Matho.
  3. Aequales scribit libros Calvinus et Umber:
  4. Aequalis liber est, Cretice, qui malus est.
  1. De nostro, facunde, tibi, Iuvenalis, agello
  2. Saturnalicias mittimus, ecce, nuces.
  3. Cetera lascivis donavit poma puellis
  4. Mentula custodis luxuriosa dei.
  1. 'Si quid opus fuerit, scis me non esse rogandum'
  2. Uno bis dicis, Baccara, terque die.