Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Qui Nilum ex ipso protinus ore bibunt;
- Quam meus Hispano si me Tagus impleat auro,
- Pascat et Hybla meas, pascat Hymettos apes.
- Non nihil ergo sumus, nec blandae munere linguae
- Decipimur: credam iam, puto, Lause, tibi.
- I, felix rosa, mollibusque sertis
- Nostri cinge comas Apollinaris.
- Quas tu nectere candidas, sed olim—
- Sic te semper amet Venus—memento.
- Iactat inaequalem Matho me fecisse libellum:
- Si verum est, laudat carmina nostra Matho.
- Aequales scribit libros Calvinus et Umber:
- Aequalis liber est, Cretice, qui malus est.
- De nostro, facunde, tibi, Iuvenalis, agello
- Saturnalicias mittimus, ecce, nuces.
- Cetera lascivis donavit poma puellis
- Mentula custodis luxuriosa dei.
- 'Si quid opus fuerit, scis me non esse rogandum'
- Uno bis dicis, Baccara, terque die.
- Appellat rigida tristis me voce Secundus:
- Audis, et nescis, Baccara, quid sit opus.
- Pensio te coram petitur clareque palamque:
- Audis, et nescis, Baccara, quid sit opus.
- Esse queror gelidasque mihi tritasque lacernas:
- Audis, et nescis, Baccara, quid sit opus.
- Hoc opus est, subito fias ut sidere mutus,
- Dicere ne possis, Baccara: 'Si quid opus'.
- Narnia, sulphureo quam gurgite candidus amnis
- Circuit, ancipiti vix adeunda iugo,
- Quid tam saepe meum nobis abducere Quintum
- Te iuvat et lenta detinuisse mora?
- Quid Nomentani causam mihi perdis agelli,
- Propter vicinum qui pretiosus erat?
- Sed iam parce mihi nec abutere, Narnia, Quinto:
- Perpetuo liceat sic tibi ponte frui.
- Unguentum fuerat, quod onyx modo parva gerebat:
- Olfecit postquam Papylus, ecce, garum est.
- Bruma est et riget horridus December,
- Audes tu tamen osculo nivali
- Omnes obvius hinc et hinc tenere