Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et coram tetrico casta puella viro.
  2. Hoc ego maluerim, quam si mea carmina cantent
  3. Qui Nilum ex ipso protinus ore bibunt;
  4. Quam meus Hispano si me Tagus impleat auro,
  5. Pascat et Hybla meas, pascat Hymettos apes.
  6. Non nihil ergo sumus, nec blandae munere linguae
  7. Decipimur: credam iam, puto, Lause, tibi.
  1. I, felix rosa, mollibusque sertis
  2. Nostri cinge comas Apollinaris.
  3. Quas tu nectere candidas, sed olim—
  4. Sic te semper amet Venus—memento.
  1. Iactat inaequalem Matho me fecisse libellum:
  2. Si verum est, laudat carmina nostra Matho.
  3. Aequales scribit libros Calvinus et Umber:
  4. Aequalis liber est, Cretice, qui malus est.
  1. De nostro, facunde, tibi, Iuvenalis, agello
  2. Saturnalicias mittimus, ecce, nuces.
  3. Cetera lascivis donavit poma puellis
  4. Mentula custodis luxuriosa dei.
  1. 'Si quid opus fuerit, scis me non esse rogandum'
  2. Uno bis dicis, Baccara, terque die.
  3. Appellat rigida tristis me voce Secundus:
  4. Audis, et nescis, Baccara, quid sit opus.
  5. Pensio te coram petitur clareque palamque:
  6. Audis, et nescis, Baccara, quid sit opus.
  7. Esse queror gelidasque mihi tritasque lacernas:
  8. Audis, et nescis, Baccara, quid sit opus.
  9. Hoc opus est, subito fias ut sidere mutus,
  10. Dicere ne possis, Baccara: 'Si quid opus'.
  1. Narnia, sulphureo quam gurgite candidus amnis
  2. Circuit, ancipiti vix adeunda iugo,
  3. Quid tam saepe meum nobis abducere Quintum
  4. Te iuvat et lenta detinuisse mora?
  5. Quid Nomentani causam mihi perdis agelli,
  6. Propter vicinum qui pretiosus erat?
  7. Sed iam parce mihi nec abutere, Narnia, Quinto:
  8. Perpetuo liceat sic tibi ponte frui.
  1. Unguentum fuerat, quod onyx modo parva gerebat:
  2. Olfecit postquam Papylus, ecce, garum est.
  1. Bruma est et riget horridus December,
  2. Audes tu tamen osculo nivali
  3. Omnes obvius hinc et hinc tenere
  4. Et totam, Line, basiare Romam.
  5. Quid posses graviusque saeviusque
  6. Percussus facere atque verberatus?
  7. Hoc me frigore basiet nec uxor,
  8. Blandis filia nec rudis labellis.
  9. Sed tu dulcior elegantiorque,
  10. Cuius livida naribus caninis
  11. Dependet glacies rigetque barba,
  12. Qualem forficibus metit supinis
  13. Tonsor Cinyphio Cilix marito.
  14. Centum occurrere malo cunnilingis,
  15. Et Gallum timeo minus recentem.
  16. Quare si tibi sensus est pudorque,
  17. Hibernas, Line, basiationes,
  18. In mensem rogo differas Aprilem.
  1. Conditus hic ego sum, Bassi dolor, Urbicus infans,
  2. Cui genus et nomen maxima Roma dedit.
  3. Sex mihi de prima deerant trieteride menses,
  4. Ruperunt tetricae cum male pensa deae.
  5. Quid species, quid lingua mihi, quid profuit aetas?
  6. Da lacrimas tumulo, qui legis ista, meo:
  7. Sic ad Lethaeas, nisi Nestore serior, undas
  8. Non eat, optabis quem superesse tibi.
  1. Nosti si bene Caesium, libelle,
  2. Montanae decus Umbriae Sabinum,
  3. Auli municipem mei Pudentis,
  4. Illi tu dabis haec vel occupato:
  5. Instent mille licet premantque curae,
  6. Nostris carminibus tamen vacabit:
  7. Nam me diligit ille proximumque
  8. Turni nobilibus legit libellis.
  9. O quantum tibi nominis paratur!
  10. O quae gloria! quam frequens amator!
  11. Te convivia, te forum sonabit,
  12. Aedes, compita, porticus, tabernae.
  13. Uni mitteris, omnibus legeris.
  1. Omnia, Castor, emis: sic fiet, ut omnia vendas.
  1. Sic placidum videas semper, Crispine, Tonantem,
  2. Nec te Roma minus, quam tua Memphis amet:
  3. Carmina Parrhasia si nostra legentur in aula
  4. —Namque solent sacra Caesaris aure frui—,
  5. Dicere de nobis, ut lector candidus, aude:
  6. 'Temporibus praestat non nihil iste tuis,
  7. Nec Marso nimium minor est doctoque Catullo.'