Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Festa coronatus ludet convicia miles,
- Inter laurigeros cum comes ibit equos.
- Fas audire iocos levioraque carmina, Caesar,
- Et tibi, si lusus ipse triumphus amat.
- Cum sexaginta numeret Cascellius annos,
- Ingeniosus homo est: quando disertus erit?
- Pedicatur Eros, fellat Linus: Ole, quid ad te,
- De cute quid faciant ille vel ille sua?
- Centenis futuit Matho milibus: Ole, quid ad te?
- Non tu propterea, sed Matho pauper erit.
- In lucem cenat Sertorius: Ole, quid ad te,
- Cum liceat tota stertere nocte tibi?
- Septingenta Tito debet Lupus: Ole, quid ad te?
- Assem ne dederis crediderisve Lupo.
- Illud dissimulas, ad te quod pertinet, Ole,
- Quodque magis curae convenit esse tuae.
- Pro togula debes: hoc ad te pertinet, Ole.
- Quadrantem nemo iam tibi credit: et hoc.
- Uxor moecha tibi est: hoc ad te pertinet, Ole.
- Poscit iam dotem filia grandis: et hoc.
- Dicere quindecies poteram, quod pertinet ad te:
- Sed quid agas, ad me pertinet, Ole, nihil.
- Cogis me calamo manuque nostra
- Emendare meos, Pudens, libellos.