Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Iam licet ingenti dicere voce 'Venit!'
  2. Felix sorte tua! Poteras non cedere Iano,
  3. Gaudia si nobis, quae dabit ille, dares.
  4. Festa coronatus ludet convicia miles,
  5. Inter laurigeros cum comes ibit equos.
  6. Fas audire iocos levioraque carmina, Caesar,
  7. Et tibi, si lusus ipse triumphus amat.
  1. Cum sexaginta numeret Cascellius annos,
  2. Ingeniosus homo est: quando disertus erit?
  1. Pedicatur Eros, fellat Linus: Ole, quid ad te,
  2. De cute quid faciant ille vel ille sua?
  3. Centenis futuit Matho milibus: Ole, quid ad te?
  4. Non tu propterea, sed Matho pauper erit.
  5. In lucem cenat Sertorius: Ole, quid ad te,
  6. Cum liceat tota stertere nocte tibi?
  7. Septingenta Tito debet Lupus: Ole, quid ad te?
  8. Assem ne dederis crediderisve Lupo.
  9. Illud dissimulas, ad te quod pertinet, Ole,
  10. Quodque magis curae convenit esse tuae.
  11. Pro togula debes: hoc ad te pertinet, Ole.