Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Nec cenat prius aut recumbit ante,
  2. Quam septem vomuit meros deunces;
  3. Ad quos fas sibi tunc putat redire,
  4. Cum coloephia sedecim comedit.
  5. Post haec omnia cum libidinatur,
  6. Non fellat—putat hoc parum virile—,
  7. Sed plane medias vorat puellas.
  8. Di mentem tibi dent tuam, Philaeni,
  9. Cunnum lingere quae putas virile.
  1. Commendare meas, Instanti Rufe, Camenas
  2. Parce precor socero: seria forsan amat.
  3. Quod si lascivos admittit et ille libellos,