Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Non Cynicus, non tu Stoicus esse potes,
  2. Vendere nec vocem Siculis plausumque theatris:
  3. Quod superest, iterum, Cinname, tonsor eris.
  1. Lis te bis decumae numerantem frigora brumae
  2. Conterit una tribus, Gargiliane, foris.
  3. A miser et demens! viginti litigat annis
  4. Quisquam, cui vinci, Gargiliane, licet?
  1. Heredem Fabius Labienum ex asse reliquit:
  2. Plus meruisse tamen se Labienus ait.
  1. Pedicat pueros tribas Philaenis