Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Qua nunc arte graves tolerabis inutilis annos?
  2. Quid facit infelix et fugitiva quies?
  3. Non rhetor, non grammaticus ludive magister,
  4. Non Cynicus, non tu Stoicus esse potes,
  5. Vendere nec vocem Siculis plausumque theatris:
  6. Quod superest, iterum, Cinname, tonsor eris.
  1. Lis te bis decumae numerantem frigora brumae
  2. Conterit una tribus, Gargiliane, foris.
  3. A miser et demens! viginti litigat annis
  4. Quisquam, cui vinci, Gargiliane, licet?
  1. Heredem Fabius Labienum ex asse reliquit:
  2. Plus meruisse tamen se Labienus ait.
  1. Pedicat pueros tribas Philaenis
  2. Et tentigine saevior mariti
  3. Undenas dolat in die puellas.
  4. Harpasto quoque subligata ludit,
  5. Et flavescit haphe, gravesque draucis
  6. Halteras facili rotat lacerto,
  7. Et putri lutulenta de palaestra
  8. Uncti verbere vapulat magistri:
  9. Nec cenat prius aut recumbit ante,
  10. Quam septem vomuit meros deunces;
  11. Ad quos fas sibi tunc putat redire,
  12. Cum coloephia sedecim comedit.
  13. Post haec omnia cum libidinatur,
  14. Non fellat—putat hoc parum virile—,
  15. Sed plane medias vorat puellas.
  16. Di mentem tibi dent tuam, Philaeni,
  17. Cunnum lingere quae putas virile.
  1. Commendare meas, Instanti Rufe, Camenas
  2. Parce precor socero: seria forsan amat.
  3. Quod si lascivos admittit et ille libellos,
  4. Haec ego vel Curio Fabricioque legam.
  1. Haec est illa tibi promissa Theophila, Cani,
  2. Cuius Cecropia pectora dote madent:
  3. Hanc sibi iure petat magni senis Atticus hortus,
  4. Nec minus esse suam Stoica turba velit.