Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Pierios tantum vati placuisse recessus
  2. Credis et Aoniae Bacchica serta comae?
  3. Sacra coturnati non attigit ante Maronis,
  4. Implevit magni quam Ciceronis opus:
  5. Hunc miratur adhuc centum gravis hasta virorum,
  6. Hunc loquitur grato plurimus ore cliens.
  7. Postquam bis senis ingentem fascibus annum
  8. Rexerat, adserto qui sacer orbe fuit,
  9. Emeritos Musis et Phoebo tradidit annos,
  10. Proque suo celebrat nunc Helicona foro.
  1. Qui tonsor fueras tota notissimus urbe,
  2. Et post hoc dominae munere factus eques,
  3. Sicanias urbes Aetnaeaque regna petisti,
  4. Cinname, cum fugeres tristia iura fori.
  5. Qua nunc arte graves tolerabis inutilis annos?
  6. Quid facit infelix et fugitiva quies?
  7. Non rhetor, non grammaticus ludive magister,
  8. Non Cynicus, non tu Stoicus esse potes,
  9. Vendere nec vocem Siculis plausumque theatris:
  10. Quod superest, iterum, Cinname, tonsor eris.
  1. Lis te bis decumae numerantem frigora brumae
  2. Conterit una tribus, Gargiliane, foris.
  3. A miser et demens! viginti litigat annis
  4. Quisquam, cui vinci, Gargiliane, licet?
  1. Heredem Fabius Labienum ex asse reliquit:
  2. Plus meruisse tamen se Labienus ait.
  1. Pedicat pueros tribas Philaenis
  2. Et tentigine saevior mariti
  3. Undenas dolat in die puellas.
  4. Harpasto quoque subligata ludit,
  5. Et flavescit haphe, gravesque draucis
  6. Halteras facili rotat lacerto,
  7. Et putri lutulenta de palaestra
  8. Uncti verbere vapulat magistri:
  9. Nec cenat prius aut recumbit ante,
  10. Quam septem vomuit meros deunces;
  11. Ad quos fas sibi tunc putat redire,
  12. Cum coloephia sedecim comedit.
  13. Post haec omnia cum libidinatur,
  14. Non fellat—putat hoc parum virile—,
  15. Sed plane medias vorat puellas.
  16. Di mentem tibi dent tuam, Philaeni,
  17. Cunnum lingere quae putas virile.
  1. Commendare meas, Instanti Rufe, Camenas
  2. Parce precor socero: seria forsan amat.
  3. Quod si lascivos admittit et ille libellos,
  4. Haec ego vel Curio Fabricioque legam.
  1. Haec est illa tibi promissa Theophila, Cani,
  2. Cuius Cecropia pectora dote madent:
  3. Hanc sibi iure petat magni senis Atticus hortus,
  4. Nec minus esse suam Stoica turba velit.
  5. Vivet opus quodcumque per has emiseris aures:
  6. Tam non femineum nec populare sapit.
  7. Non tua Pantaenis nimium se praeferat illi,
  8. Quamvis Pierio sit bene nota choro.
  9. Carmina fingentem Sappho laudabat amatrix:
  10. Castior haec, et non doctior illa fuit.
  1. Ipsarum tribadum tribas, Philaeni,
  2. Recte, quam futuis, vocas amicam.
  1. Ficosa est uxor, ficosus et ipse maritus,
  2. Filia ficosa est et gener atque nepos,
  3. Nec dispensator nec vilicus ulcere turpi
  4. Nec rigidus fossor, sed nec arator eget.
  5. Cum sint ficosi pariter iuvenesque senesque,
  6. Res mira est, ficos non habet unus ager.
  1. Gratus sic tibi, Paule, sit December,
  2. Nec vani triplices brevesque mappae
  3. Nec turis veniant leves selibrae,
  4. Sed lances ferat et scyphos avorum
  5. Aut grandis reus aut potens amicus,
  6. Seu quod te potius iuvat capitque;
  7. Sic vincas Noviumque Publiumque
  8. Mandris et vitreo latrone clusos;
  9. Sic palmam tibi de trigone nudo
  10. Unctae det favor arbiter coronae,
  11. Nec laudet Polybi magis sinistras:
  12. Si quisquam mea dixerit malignus
  13. Atro carmina quae madent veneno,
  14. Ut vocem mihi commodes patronam
  15. Et quantum poteris, sed usque, clames:
  16. 'Non scripsit meus ista Martialis.'
  1. Esquiliis domus est, domus est tibi colle Dianae,
  2. Et tua patricius culmina vicus habet;
  3. Hinc viduae Cybeles, illinc sacraria Vestae,
  4. Inde novum, veterem prospicis inde Iovem.