Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Rursus et in similes decidis usque toros.
  2. Quaere aliquem Curios semper Fabiosque loquentem,
  3. Hirsutum et dura rusticitate trucem:
  4. Invenies: sed habet tristis quoque turba cinaedos.
  5. Difficile est vero nubere, Galla, viro.
  1. Non cenat sine apro noster, Tite, Caecilianus.
  2. Bellum convivam Caecilianus habet.
  1. Tarpeiae venerande rector aulae,
  2. Quem salvo duce credimus Tonantem,
  3. Cum votis sibi quisque te fatiget
  4. Et poscat dare, quae dei potestis:
  5. Nil pro me mihi, Iuppiter, petenti
  6. Ne suscensueris velut superbo.
  7. Te pro Caesare debeo rogare: