Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Inguina nec lassa stare coacta manu,
- Deseris inbelles thalamos mollemque maritum;
- Rursus et in similes decidis usque toros.
- Quaere aliquem Curios semper Fabiosque loquentem,
- Hirsutum et dura rusticitate trucem:
- Invenies: sed habet tristis quoque turba cinaedos.
- Difficile est vero nubere, Galla, viro.
- Non cenat sine apro noster, Tite, Caecilianus.
- Bellum convivam Caecilianus habet.
- Tarpeiae venerande rector aulae,
- Quem salvo duce credimus Tonantem,
- Cum votis sibi quisque te fatiget
- Et poscat dare, quae dei potestis:
- Nil pro me mihi, Iuppiter, petenti
- Ne suscensueris velut superbo.
- Te pro Caesare debeo rogare:
- Pro me debeo Caesarem rogare.
- Abstulerat totam temerarius institor urbem,
- Inque suo nullum limine limen erat.
- Iussisti tenuis, Germanice, crescere vicos,
- Et modo quae fuerat semita, facta via est.
- Nulla catenatis pila est praecincta lagonis,
- Nec praetor medio cogitur ire luto,
- Stringitur in densa nec caeca novacula turba,
- Occupat aut totas nigra popina vias.
- Tonsor, copo, cocus, lanius sua limina servant.
- Nunc Roma est, nuper magna taberna fuit.
- Reclusis foribus grandes percidis, Amille,
- Et te deprendi, cum facis ista, cupis,
- Ne quid liberti narrent servique paterni
- Et niger obliqua garrulitate cliens.
- Non pedicari se qui testatur, Amille,
- Illud saepe facit, quod sine teste facit.
- Perpetui numquam moritura volumina Sili
- Qui legis et Latia carmina digna toga,
- Pierios tantum vati placuisse recessus
- Credis et Aoniae Bacchica serta comae?
- Sacra coturnati non attigit ante Maronis,
- Implevit magni quam Ciceronis opus:
- Hunc miratur adhuc centum gravis hasta virorum,
- Hunc loquitur grato plurimus ore cliens.
- Postquam bis senis ingentem fascibus annum
- Rexerat, adserto qui sacer orbe fuit,
- Emeritos Musis et Phoebo tradidit annos,
- Proque suo celebrat nunc Helicona foro.
- Qui tonsor fueras tota notissimus urbe,
- Et post hoc dominae munere factus eques,
- Sicanias urbes Aetnaeaque regna petisti,
- Cinname, cum fugeres tristia iura fori.
- Qua nunc arte graves tolerabis inutilis annos?
- Quid facit infelix et fugitiva quies?
- Non rhetor, non grammaticus ludive magister,
- Non Cynicus, non tu Stoicus esse potes,
- Vendere nec vocem Siculis plausumque theatris:
- Quod superest, iterum, Cinname, tonsor eris.
- Lis te bis decumae numerantem frigora brumae
- Conterit una tribus, Gargiliane, foris.
- A miser et demens! viginti litigat annis
- Quisquam, cui vinci, Gargiliane, licet?
- Heredem Fabius Labienum ex asse reliquit:
- Plus meruisse tamen se Labienus ait.
- Pedicat pueros tribas Philaenis
- Et tentigine saevior mariti
- Undenas dolat in die puellas.
- Harpasto quoque subligata ludit,
- Et flavescit haphe, gravesque draucis
- Halteras facili rotat lacerto,
- Et putri lutulenta de palaestra
- Uncti verbere vapulat magistri:
- Nec cenat prius aut recumbit ante,