Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Linges non mihi—nam proba et pusilla est—,
  2. Sed quae de Solymis venit perustis
  3. Damnatam modo mentulam tributis.
  1. Astra polumque pia cepisti mente, Rabiri,
  2. Parrhasiam mira qui struis arte domum.
  3. Phidiaco si digna Iovi dare templa parabit,
  4. Has petet a nostro Pisa Tonante manus.
  1. Castora de Polluce Gabinia fecit Achillan:
  2. Πὺξ ἀγαθὸσ fuerat, nunc erit ἱππόδαμος.
  1. Iam sex aut septem nupsisti, Galla, cinaedis,
  2. Dum coma te nimium pexaque barba iuvat.
  3. Deinde experta latus madidoque simillima loro
  4. Inguina nec lassa stare coacta manu,
  5. Deseris inbelles thalamos mollemque maritum;
  6. Rursus et in similes decidis usque toros.
  7. Quaere aliquem Curios semper Fabiosque loquentem,
  8. Hirsutum et dura rusticitate trucem:
  9. Invenies: sed habet tristis quoque turba cinaedos.
  10. Difficile est vero nubere, Galla, viro.
  1. Non cenat sine apro noster, Tite, Caecilianus.
  2. Bellum convivam Caecilianus habet.
  1. Tarpeiae venerande rector aulae,
  2. Quem salvo duce credimus Tonantem,
  3. Cum votis sibi quisque te fatiget
  4. Et poscat dare, quae dei potestis:
  5. Nil pro me mihi, Iuppiter, petenti
  6. Ne suscensueris velut superbo.
  7. Te pro Caesare debeo rogare:
  8. Pro me debeo Caesarem rogare.
  1. Abstulerat totam temerarius institor urbem,
  2. Inque suo nullum limine limen erat.
  3. Iussisti tenuis, Germanice, crescere vicos,
  4. Et modo quae fuerat semita, facta via est.
  5. Nulla catenatis pila est praecincta lagonis,
  6. Nec praetor medio cogitur ire luto,
  7. Stringitur in densa nec caeca novacula turba,
  8. Occupat aut totas nigra popina vias.
  9. Tonsor, copo, cocus, lanius sua limina servant.
  10. Nunc Roma est, nuper magna taberna fuit.
  1. Reclusis foribus grandes percidis, Amille,
  2. Et te deprendi, cum facis ista, cupis,