Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Si tamen et Celerem, quod legis, Aucte, iuvat.
  2. Ille meas gentes et Celtas rexit Hiberos,
  3. Nec fuit in nostro certior orbe fides.
  4. Maior me tanto reverentia turbat, et aures
  5. Non auditoris, iudicis esse puto.
  1. Omnia misisti mihi Saturnalibus, Umber,
  2. Munera, contulerant quae tibi quinque dies:
  3. Bis senos triplices et dentiscalpia septem;
  4. His comes accessit spongia, mappa, calix,
  5. Semodiusque fabae cum vimine Picenarum,
  6. Et Laletanae nigra lagona sapae;
  7. Parvaque cum canis venerunt cottana prunis
  8. Et Libycae fici pondere testa gravis.
  9. Vix puto triginta nummorum tota fuisse
  10. Munera, quae grandes octo tulere Syri.
  11. Quanto commodius nullo mihi ferre labore
  12. Argenti potuit pondera quinque puer!
  1. Semper mane mihi de me mera somnia narras,