Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sic tenet absentes nostros cantatque libellos,
  2. Ut pereat chartis littera nulla meis:
  3. Denique, si vellet, poterat scripsisse videri;
  4. Sed famae mavult ille favere meae.
  5. Hunc licet a decuma—neque enim satis ante vacabit—
  6. Sollicites; capiet cenula parva duos;
  7. Ille leget, bibe tu; nolis licet, ille sonabit;
  8. Et cum 'Iam satis est' dixeris, ille leget.
  1. Gratum est, quod Celeri nostros legis, Aucte, libellos,
  2. Si tamen et Celerem, quod legis, Aucte, iuvat.