Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Pompeium quaeres—et nosti forsitan—Auctum;
  2. Ultoris prima Martis in aede sedet:
  3. Iure madens varioque togae limatus in usu,
  4. Non lector meus hic, Urbice, sed liber est.
  5. Sic tenet absentes nostros cantatque libellos,
  6. Ut pereat chartis littera nulla meis:
  7. Denique, si vellet, poterat scripsisse videri;
  8. Sed famae mavult ille favere meae.
  9. Hunc licet a decuma—neque enim satis ante vacabit—
  10. Sollicites; capiet cenula parva duos;
  11. Ille leget, bibe tu; nolis licet, ille sonabit;
  12. Et cum 'Iam satis est' dixeris, ille leget.
  1. Gratum est, quod Celeri nostros legis, Aucte, libellos,
  2. Si tamen et Celerem, quod legis, Aucte, iuvat.