Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Mercari nostras si te piget, Urbice, nugas
- Et lasciva tamen carmina nosse libet,
- Pompeium quaeres—et nosti forsitan—Auctum;
- Ultoris prima Martis in aede sedet:
- Iure madens varioque togae limatus in usu,
- Non lector meus hic, Urbice, sed liber est.
- Sic tenet absentes nostros cantatque libellos,
- Ut pereat chartis littera nulla meis:
- Denique, si vellet, poterat scripsisse videri;
- Sed famae mavult ille favere meae.
- Hunc licet a decuma—neque enim satis ante vacabit—
- Sollicites; capiet cenula parva duos;
- Ille leget, bibe tu; nolis licet, ille sonabit;
- Et cum 'Iam satis est' dixeris, ille leget.
- Gratum est, quod Celeri nostros legis, Aucte, libellos,
- Si tamen et Celerem, quod legis, Aucte, iuvat.
- Ille meas gentes et Celtas rexit Hiberos,
- Nec fuit in nostro certior orbe fides.
- Maior me tanto reverentia turbat, et aures
- Non auditoris, iudicis esse puto.
- Omnia misisti mihi Saturnalibus, Umber,
- Munera, contulerant quae tibi quinque dies:
- Bis senos triplices et dentiscalpia septem;
- His comes accessit spongia, mappa, calix,
- Semodiusque fabae cum vimine Picenarum,
- Et Laletanae nigra lagona sapae;
- Parvaque cum canis venerunt cottana prunis
- Et Libycae fici pondere testa gravis.
- Vix puto triginta nummorum tota fuisse
- Munera, quae grandes octo tulere Syri.
- Quanto commodius nullo mihi ferre labore
- Argenti potuit pondera quinque puer!
- Semper mane mihi de me mera somnia narras,
- Quae moveant animum sollicitentque meum.
- Iam prior ad faecem, sed et haec vindemia venit,
- Exorat noctes dum mihi saga tuas;
- Consumpsi salsasque molas et turis acervos;
- Decrevere greges, dum cadit agna frequens;
- Non porcus, non chortis aves, non ova supersunt.
- Aut vigila aut dormi, Nasidiane, tibi.
- Nulli munera, Chreste, si remittis,