Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Pectore non humili passus utrumque deum;
  2. Natorum pietas sanctis quem coniugis umbris
  3. Miscuit: Elysium possidet ambo nemus.
  4. Occidit illa prior viridi fraudata iuventa:
  5. Hic prope ter senas vixit Olympiadas.
  6. Sed festinatis raptum tibi credidit annis,
  7. Aspexit lacrimas quisquis, Etrusce, tuas.
  1. Cosmicos esse tibi, Semproni Tucca, videris:
  2. Cosmica, Semproni, tam mala, quam bona sunt.
  1. Muneribus cupiat si quis contendere tecum,
  2. Audeat hic etiam, Castrice, carminibus.
  3. Nos tenues in utroque sumus vincique parati:
  4. Inde sopor nobis et placet alta quies.
  5. Tam mala cur igitur dederim tibi carmina, quaeris?
  6. Alcinoo nullum poma dedisse putas?
  1. Primum est, ut praestes, si quid te, Cinna, rogabo;
  2. Illud deinde sequens, ut cito, Cinna, neges.
  3. Diligo praestantem; non odi, Cinna, negantem:
  4. Sed tu nec praestas nec cito, Cinna, negas.
  1. Maximus ille tuus, Ovidi, Caesonius hic est,
  2. Cuius adhuc vultum vivida cera tenet.
  3. Hunc Nero damnavit; sed tu damnare Neronem
  4. Ausus es et profugi, non tua, fata sequi:
  5. Aequora per Scyllae magnus comes exulis isti,