Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et sanas linit obligatque plantas
  2. Inceditque gradu laborioso,
  3. —Quantum cura potest et ars doloris!—
  4. Desi=t fingere Caelius podagram.
  1. Hic iacet ille senex Augusta notus in aula,
  2. Pectore non humili passus utrumque deum;
  3. Natorum pietas sanctis quem coniugis umbris
  4. Miscuit: Elysium possidet ambo nemus.
  5. Occidit illa prior viridi fraudata iuventa:
  6. Hic prope ter senas vixit Olympiadas.
  7. Sed festinatis raptum tibi credidit annis,
  8. Aspexit lacrimas quisquis, Etrusce, tuas.
  1. Cosmicos esse tibi, Semproni Tucca, videris:
  2. Cosmica, Semproni, tam mala, quam bona sunt.
  1. Muneribus cupiat si quis contendere tecum,
  2. Audeat hic etiam, Castrice, carminibus.
  3. Nos tenues in utroque sumus vincique parati:
  4. Inde sopor nobis et placet alta quies.
  5. Tam mala cur igitur dederim tibi carmina, quaeris?
  6. Alcinoo nullum poma dedisse putas?
  1. Primum est, ut praestes, si quid te, Cinna, rogabo;
  2. Illud deinde sequens, ut cito, Cinna, neges.
  3. Diligo praestantem; non odi, Cinna, negantem:
  4. Sed tu nec praestas nec cito, Cinna, negas.
  1. Maximus ille tuus, Ovidi, Caesonius hic est,
  2. Cuius adhuc vultum vivida cera tenet.
  3. Hunc Nero damnavit; sed tu damnare Neronem
  4. Ausus es et profugi, non tua, fata sequi:
  5. Aequora per Scyllae magnus comes exulis isti,
  6. Qui modo nolueras consulis ire comes.
  7. Si victura meis mandantur nomina chartis
  8. Et fas est cineri me superesse meo:
  9. Audiet hoc praesens venturaque turba, fuisse
  10. Illi te, Senecae quod fuit ille suo.
  1. Facundi Senecae potens amicus,
  2. Caro proximus aut prior Sereno,
  3. Hic est Maximus ille, quem frequenti
  4. Felix littera pagina salutat.
  5. Hunc tu per Siculas secutus undas,
  6. O nullis, Ovidi, tacende linguis,
  7. Sprevisti domini furentis iras.
  8. Miretur Pyladen suum vetustas,
  9. Haesit qui comes exuli parentis:
  10. Quis discrimina comparet duorum?
  11. Haesisti comes exuli Neronis.
  1. Commendare tuum dum vis mihi carmine munus
  2. Maeonioque cupis doctius ore loqui,
  3. Excrucias multis pariter me teque diebus,
  4. Et tua de nostro, Prisce, Thalia tacet.
  5. Divitibus poteris musas elegosque sonantes
  6. Mittere: pauperibus munera πεζὰ dato.
  1. Doctorum Licini celeberrime Sura virorum,
  2. Cuius prisca gravis lingua reduxit avos,
  3. Redderis—heu, quanto fatorum munere!—nobis,
  4. Gustata Lethes paene remissus aqua.
  5. Perdiderant iam vota metum securaque flebat
  6. Tristitia, et lacrimis iamque peractus eras:
  7. Non tulit invidiam taciti regnator Averni
  8. Et raptas Fatis reddidit ipse colus.
  9. Scis igitur, quantas hominum mors falsa querellas
  10. Moverit, et frueris posteritate tua.
  11. Vive velut rapto fugitivaque gaudia carpe:
  12. Perdiderit nullum vita reversa diem.
  1. Cum mensas habeat fere trecentas,
  2. Pro mensis habet Annius ministros:
  3. Transcurrunt gabatae volantque lances.
  4. Has vobis epulas habete, lauti:
  5. Nos offendimur ambulante cena.
  1. Parva suburbani munuscula mittimus horti:
  2. Faucibus ova tuis, poma, Severe, gulae.
  1. Fons dominae, regina loci quo gaudet Ianthis,
  2. Gloria conspicuae deliciumque domus,
  3. Cum tua tot niveis ornetur ripa ministris
  4. Et Ganymedeo luceat unda choro:
  5. Quid facit Alcides silva sacratus in ista?
  6. Tam vicina tibi cur tenet antra deus?
  7. Numquid Nympharum notos observat amores,
  8. Tam multi pariter ne rapiantur Hylae?
  1. Mercari nostras si te piget, Urbice, nugas
  2. Et lasciva tamen carmina nosse libet,
  3. Pompeium quaeres—et nosti forsitan—Auctum;
  4. Ultoris prima Martis in aede sedet:
  5. Iure madens varioque togae limatus in usu,
  6. Non lector meus hic, Urbice, sed liber est.
  7. Sic tenet absentes nostros cantatque libellos,