Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et sanas linit obligatque plantas
  2. Inceditque gradu laborioso,
  3. —Quantum cura potest et ars doloris!—
  4. Desi=t fingere Caelius podagram.
  1. Hic iacet ille senex Augusta notus in aula,
  2. Pectore non humili passus utrumque deum;
  3. Natorum pietas sanctis quem coniugis umbris
  4. Miscuit: Elysium possidet ambo nemus.
  5. Occidit illa prior viridi fraudata iuventa:
  6. Hic prope ter senas vixit Olympiadas.
  7. Sed festinatis raptum tibi credidit annis,
  8. Aspexit lacrimas quisquis, Etrusce, tuas.
  1. Cosmicos esse tibi, Semproni Tucca, videris:
  2. Cosmica, Semproni, tam mala, quam bona sunt.
  1. Muneribus cupiat si quis contendere tecum,
  2. Audeat hic etiam, Castrice, carminibus.
  3. Nos tenues in utroque sumus vincique parati:
  4. Inde sopor nobis et placet alta quies.
  5. Tam mala cur igitur dederim tibi carmina, quaeris?
  6. Alcinoo nullum poma dedisse putas?