Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Haec meruit, cum te terris, Lucane, dedisset,
- Mixtus Castaliae Baetis ut esset aquae.
- Phoebe, veni, sed quantus eras, cum bella tonanti
- Ipse dares Latiae plectra secunda lyrae.
- Quid tanta pro luce precer? Tu, Polla, maritum
- Saepe colas et se sentiat ille coli.
- Cum Iuvenale meo quae me committere temptas,
- Quid non audebis, perfida lingua, loqui?
- Te fingente nefas Pyladen odisset Orestes,
- Thesea Pirithoi destituisset amor,
- Tu Siculos fratres et maius nomen Atridas
- Et Ledae poteras dissociare genus.
- Hoc tibi pro meritis et talibus inprecor ausis,
- Ut facias illud, quod, puto, lingua, facis.
- Dulcia cum tantum scribas epigrammata semper
- Et cerussata candidiora cute,
- Nullaque mica salis nec amari fellis in illis
- Gutta sit, o demens, vis tamen illa legi!
- Nec cibus ipse iuvat morsu fraudatus aceti,
- Nec grata est facies, cui gelasinus abest.
- Infanti melimela dato fatuasque mariscas:
- Nam mihi, quae novit pungere, Chia sapit.
- Apollinarem conveni meum, Scazon;
- Et si vacabit—ne molestus accedas—,
- Hoc qualecumque, cuius aliqua pars ipse est,
- Dabis: haec facetum carmen inbuant aures.
- Si te receptum fronte videris tota,
- Noto rogabis ut favore sustentet.
- Quanto mearum, scis, amore nugarum
- Flagret: nec ipse plus amare te possum.
- Contra malignos esse si cupis tutus,
- Apollinarem conveni meum, Scazon.
- Tuscae glandis aper populator et ilice multa
- Iam piger, Aetolae fama secunda ferae,
- Quem meus intravit splendenti cuspide Dexter,
- Praeda iacet nostris invidiosa focis:
- Pinguescant madido laeti nidore penates
- Flagret et exciso festa culina iugo.
- Sed cocus ingentem piperis consumet acervum
- Addet et arcano mixta Falerna garo:
- Ad dominum redeas, noster te non capit ignis,
- Conturbator aper: vilius esurio.
- Sic Tiburtinae crescat tibi silva Dianae
- Et properet caesum saepe redire nemus,
- Nec Tartesiacis Pallas tua, Fusce, trapetis
- Cedat et inmodici dent bona musta lacus;
- Sic fora mirentur, sic te palatia laudent,
- Excolat et geminas plurima palma fores:
- Otia dum medius praestat tibi parva December,
- Exige, sed certa, quos legis, aure iocos.
- 'Scire libet verum? res est haec ardua.' Sed tu
- Quod tibi vis dici, dicere, Fusce, potes.
- Thestyle, Victoris tormentum dulce Voconi,
- Quo nemo est toto notior orbe puer,
- Sic etiam positis formosus amere capillis
- Et placeat vati nulla puella tuo:
- Paulisper domini doctos sepone libellos,
- Carmina Victori dum lego parva tuo.
- Et Maecenati, Maro cum cantaret Alexin,
- Nota tamen Marsi fusca Melaenis erat.
- Das Parthis, das Germanis, das, Caelia, Dacis,
- Nec Cilicum spernis Cappadocumque toros;
- Et tibi de Pharia Memphiticus urbe fututor
- Navigat, a rubris et niger Indus aquis;
- Nec recutitorum fugis inguina Iudaeorum,
- Nec te Sarmatico transit Alanus equo.
- Qua ratione facis, cum sis Romana puella,
- Quod Romana tibi mentula nulla placet?
- Raucae chortis aves et ova matrum
- Et flavas medio vapore Chias
- Et fetum querulae rudem capellae
- Nec iam frigoribus pares olivas
- Et canum gelidis holus pruinis
- De nostro tibi missa rure credis?
- O quam, Regule, diligenter erras!
- Nil nostri, nisi me, ferunt agelli.
- Quidquid vilicus Umber aut colonus
- Aut rus marmore tertio notatum
- Aut Tusci tibi Tusculive mittunt,
- Id tota mihi nascitur Subura.
- Attice, facundae renovas qui nomina gentis
- Nec sinis ingentem conticuisse domum,
- Te pia Cecropiae comitatur turba Minervae,
- Te secreta quies, te sophos omnis amat.
- At iuvenes alios fracta colit aure magister
- Et rapit inmeritas sordidus unctor opes.
- Non pila, non follis, non te paganica thermis
- Praeparat, aut nudi stipitis ictus hebes,
- Vara nec in lento ceromate bracchia tendis,
- Non harpasta vagus pulverulenta rapis,
- Sed curris niveas tantum prope Virginis undas,
- Aut ubi Sidonio taurus amore calet.
- Per varias artes, omnis quibus area servit,
- Ludere, cum liceat currere, pigritia est.
- Sordidior caeno cum sit toga, calceus autem
- Candidior prima sit tibi, Cinna, nive:
- Deiecto quid, inepte, pedes perfundis amictu?
- Collige, Cinna, togam; calceus ecce perit.
- Quo possit fieri modo, Severe,
- Ut vir pessimus omnium Charinus
- Unam rem bene fecerit, requiris?
- Dicam, sed cito. Quid Nerone peius?
- Quid thermis melius Neronianis?
- Non deest protinus, ecce, de malignis,
- Qui sic rancidulo loquatur ore:
- 'Quid tu tot domini deique nostri
- Praefers muneribus?' Neronianas
- Thermas praefero balneis cinaedi.
- Inguina succinctus nigra tibi servos aluta
- Stat, quotiens calidis tota foveris aquis.
- Sed meus, ut de me taceam, Laecania, servos
- Iudaeum nuda sub cute pondus habet,
- Sed nudi tecum iuvenesque senesque lavantur.
- An sola est servi mentula vera tui?
- Ecquid femineos sequeris, matrona, recessus,
- Secretusque tua, cunne, lavaris aqua?
- Cum pluvias madidumque Iovem perferre negaret
- Et rudis hibernis villa nataret aquis,
- Plurima, quae posset subitos effundere nimbos,
- Muneribus venit tegula missa tuis.
- Horridus, ecce, sonat Boreae stridore December:
- Stella, tegis villam, non tegis agricolam.
- Nosti mortiferum quaestoris, Castrice, signum?
- Est operae pretium discere theta novum:
- Exprimeret quotiens rorantem frigore nasum,
- Letalem iuguli iusserat esse notam.
- Turpis ab inviso pendebat stiria naso,
- Cum flaret madida fauce December atrox:
- Collegae tenuere manus; quid plura requiris?
- Emungi misero, Castrice, non licuit.
- Tantus es et talis, nostri Polypheme Severi,
- Ut te mirari possit et ipse Cyclops.
- Sed nec Scylla minor. Quod si fera monstra duorum
- Iunxeris, alterius fiet uterque timor.
- Discursus varios vagumque mane
- Et fastus et have potentiorum
- Cum perferre patique iam negaret,
- Coepit fingere Caelius podagram.
- Quam dum volt nimis adprobare veram
- Et sanas linit obligatque plantas
- Inceditque gradu laborioso,
- —Quantum cura potest et ars doloris!—
- Desi=t fingere Caelius podagram.
- Hic iacet ille senex Augusta notus in aula,
- Pectore non humili passus utrumque deum;
- Natorum pietas sanctis quem coniugis umbris
- Miscuit: Elysium possidet ambo nemus.
- Occidit illa prior viridi fraudata iuventa:
- Hic prope ter senas vixit Olympiadas.
- Sed festinatis raptum tibi credidit annis,
- Aspexit lacrimas quisquis, Etrusce, tuas.
- Cosmicos esse tibi, Semproni Tucca, videris:
- Cosmica, Semproni, tam mala, quam bona sunt.
- Muneribus cupiat si quis contendere tecum,
- Audeat hic etiam, Castrice, carminibus.
- Nos tenues in utroque sumus vincique parati:
- Inde sopor nobis et placet alta quies.
- Tam mala cur igitur dederim tibi carmina, quaeris?
- Alcinoo nullum poma dedisse putas?
- Primum est, ut praestes, si quid te, Cinna, rogabo;
- Illud deinde sequens, ut cito, Cinna, neges.
- Diligo praestantem; non odi, Cinna, negantem:
- Sed tu nec praestas nec cito, Cinna, negas.
- Maximus ille tuus, Ovidi, Caesonius hic est,
- Cuius adhuc vultum vivida cera tenet.
- Hunc Nero damnavit; sed tu damnare Neronem
- Ausus es et profugi, non tua, fata sequi:
- Aequora per Scyllae magnus comes exulis isti,
- Qui modo nolueras consulis ire comes.
- Si victura meis mandantur nomina chartis
- Et fas est cineri me superesse meo:
- Audiet hoc praesens venturaque turba, fuisse
- Illi te, Senecae quod fuit ille suo.
- Facundi Senecae potens amicus,
- Caro proximus aut prior Sereno,
- Hic est Maximus ille, quem frequenti
- Felix littera pagina salutat.
- Hunc tu per Siculas secutus undas,
- O nullis, Ovidi, tacende linguis,
- Sprevisti domini furentis iras.
- Miretur Pyladen suum vetustas,
- Haesit qui comes exuli parentis:
- Quis discrimina comparet duorum?
- Haesisti comes exuli Neronis.
- Commendare tuum dum vis mihi carmine munus
- Maeonioque cupis doctius ore loqui,
- Excrucias multis pariter me teque diebus,
- Et tua de nostro, Prisce, Thalia tacet.
- Divitibus poteris musas elegosque sonantes
- Mittere: pauperibus munera πεζὰ dato.
- Doctorum Licini celeberrime Sura virorum,
- Cuius prisca gravis lingua reduxit avos,
- Redderis—heu, quanto fatorum munere!—nobis,
- Gustata Lethes paene remissus aqua.
- Perdiderant iam vota metum securaque flebat
- Tristitia, et lacrimis iamque peractus eras:
- Non tulit invidiam taciti regnator Averni
- Et raptas Fatis reddidit ipse colus.
- Scis igitur, quantas hominum mors falsa querellas
- Moverit, et frueris posteritate tua.
- Vive velut rapto fugitivaque gaudia carpe:
- Perdiderit nullum vita reversa diem.
- Cum mensas habeat fere trecentas,
- Pro mensis habet Annius ministros:
- Transcurrunt gabatae volantque lances.
- Has vobis epulas habete, lauti:
- Nos offendimur ambulante cena.
- Parva suburbani munuscula mittimus horti:
- Faucibus ova tuis, poma, Severe, gulae.
- Fons dominae, regina loci quo gaudet Ianthis,
- Gloria conspicuae deliciumque domus,
- Cum tua tot niveis ornetur ripa ministris
- Et Ganymedeo luceat unda choro:
- Quid facit Alcides silva sacratus in ista?
- Tam vicina tibi cur tenet antra deus?
- Numquid Nympharum notos observat amores,
- Tam multi pariter ne rapiantur Hylae?
- Mercari nostras si te piget, Urbice, nugas
- Et lasciva tamen carmina nosse libet,
- Pompeium quaeres—et nosti forsitan—Auctum;
- Ultoris prima Martis in aede sedet:
- Iure madens varioque togae limatus in usu,
- Non lector meus hic, Urbice, sed liber est.
- Sic tenet absentes nostros cantatque libellos,
- Ut pereat chartis littera nulla meis:
- Denique, si vellet, poterat scripsisse videri;
- Sed famae mavult ille favere meae.
- Hunc licet a decuma—neque enim satis ante vacabit—
- Sollicites; capiet cenula parva duos;
- Ille leget, bibe tu; nolis licet, ille sonabit;
- Et cum 'Iam satis est' dixeris, ille leget.
- Gratum est, quod Celeri nostros legis, Aucte, libellos,
- Si tamen et Celerem, quod legis, Aucte, iuvat.
- Ille meas gentes et Celtas rexit Hiberos,
- Nec fuit in nostro certior orbe fides.
- Maior me tanto reverentia turbat, et aures
- Non auditoris, iudicis esse puto.
- Omnia misisti mihi Saturnalibus, Umber,
- Munera, contulerant quae tibi quinque dies:
- Bis senos triplices et dentiscalpia septem;
- His comes accessit spongia, mappa, calix,
- Semodiusque fabae cum vimine Picenarum,
- Et Laletanae nigra lagona sapae;
- Parvaque cum canis venerunt cottana prunis
- Et Libycae fici pondere testa gravis.
- Vix puto triginta nummorum tota fuisse