Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Cur te tam rarus cupiat repetatque fututor,
  2. Miraris? Vitium est non leve, Galla, tibi:
  3. Accessi quotiens ad opus mixtisque movemur
  4. Inguinibus, cunnus non tacet, ipsa taces.
  5. Di facerent, ut tu loquereris et ille taceret:
  6. Offendor cunni garrulitate tui.
  7. Pedere te mallem: namque hoc nec inutile dicit
  8. Symmachus et risum res movet ista simul:
  9. Quis ridere potest fatui poppysmata cunni?
  10. Cum sonat hic, cui non mentula mensque cadit?
  11. Dic aliquid saltem clamosoque obstrepe cunno,
  12. Et si adeo muta es, disce vel inde loqui.
  1. Fragmentum quod vile putas et inutile lignum,
  2. Haec fuit ignoti prima carina maris.
  3. Quam nec Cyaneae quondam potuere ruinae
  4. Frangere nec Scythici tristior ira freti,
  5. Saecula vicerunt: sed quamvis cesserit annis,
  6. Sanctior est salva parva tabella rate.
  1. Nihil est miserius neque gulosius Santra.
  2. Rectam vocatus cum cucurrit ad cenam,
  3. Quam tot diebus noctibusque captavit,
  4. Ter poscit apri glandulas, quater lumbum,
  5. Et utramque coxam leporis et duos armos,
  6. Nec erubescit peierare de turdo
  7. Et ostreorum rapere lividos cirros.
  8. Buccis placentae sordidam linit mappam;
  9. Illic et uvae conlocantur ollares
  10. Et Punicorum pauca grana malorum
  11. Et excavatae pellis indecens volvae
  12. Et lippa ficus debilisque boletus.
  13. Sed mappa cum iam mille rumpitur furtis,
  14. Rosos tepenti spondylos sinu condit
  15. Et devorato capite turturem truncum.
  16. Colligere longa turpe nec putat dextra,
  17. Analecta quidquid et canes reliquerunt.
  18. Nec esculenta sufficit gulae praeda,
  19. Mixto lagonam replet ad pedes vino.
  20. Haec per ducentas cum domum tulit scalas
  21. Seque obserata clusit anxius cella
  22. Gulosus ille, postero die vendit.
  1. Haec est illa dies, magni quae conscia partus
  2. Lucanum populis et tibi, Polla, dedit.
  3. Heu! Nero crudelis nullaque invisior umbra,
  4. Debuit hoc saltem non licuisse tibi.
  1. Vatis Apollinei magno memorabilis ortu
  2. Lux redit: Aonidum turba, favete sacris.
  3. Haec meruit, cum te terris, Lucane, dedisset,
  4. Mixtus Castaliae Baetis ut esset aquae.
  1. Phoebe, veni, sed quantus eras, cum bella tonanti
  2. Ipse dares Latiae plectra secunda lyrae.
  3. Quid tanta pro luce precer? Tu, Polla, maritum
  4. Saepe colas et se sentiat ille coli.
  1. Cum Iuvenale meo quae me committere temptas,
  2. Quid non audebis, perfida lingua, loqui?
  3. Te fingente nefas Pyladen odisset Orestes,
  4. Thesea Pirithoi destituisset amor,
  5. Tu Siculos fratres et maius nomen Atridas
  6. Et Ledae poteras dissociare genus.
  7. Hoc tibi pro meritis et talibus inprecor ausis,
  8. Ut facias illud, quod, puto, lingua, facis.
  1. Dulcia cum tantum scribas epigrammata semper
  2. Et cerussata candidiora cute,
  3. Nullaque mica salis nec amari fellis in illis
  4. Gutta sit, o demens, vis tamen illa legi!
  5. Nec cibus ipse iuvat morsu fraudatus aceti,
  6. Nec grata est facies, cui gelasinus abest.
  7. Infanti melimela dato fatuasque mariscas:
  8. Nam mihi, quae novit pungere, Chia sapit.
  1. Apollinarem conveni meum, Scazon;
  2. Et si vacabit—ne molestus accedas—,
  3. Hoc qualecumque, cuius aliqua pars ipse est,
  4. Dabis: haec facetum carmen inbuant aures.
  5. Si te receptum fronte videris tota,
  6. Noto rogabis ut favore sustentet.
  7. Quanto mearum, scis, amore nugarum
  8. Flagret: nec ipse plus amare te possum.
  9. Contra malignos esse si cupis tutus,
  10. Apollinarem conveni meum, Scazon.
  1. Tuscae glandis aper populator et ilice multa
  2. Iam piger, Aetolae fama secunda ferae,
  3. Quem meus intravit splendenti cuspide Dexter,
  4. Praeda iacet nostris invidiosa focis:
  5. Pinguescant madido laeti nidore penates
  6. Flagret et exciso festa culina iugo.
  7. Sed cocus ingentem piperis consumet acervum
  8. Addet et arcano mixta Falerna garo:
  9. Ad dominum redeas, noster te non capit ignis,
  10. Conturbator aper: vilius esurio.
  1. Sic Tiburtinae crescat tibi silva Dianae
  2. Et properet caesum saepe redire nemus,
  3. Nec Tartesiacis Pallas tua, Fusce, trapetis
  4. Cedat et inmodici dent bona musta lacus;
  5. Sic fora mirentur, sic te palatia laudent,
  6. Excolat et geminas plurima palma fores:
  7. Otia dum medius praestat tibi parva December,
  8. Exige, sed certa, quos legis, aure iocos.
  9. 'Scire libet verum? res est haec ardua.' Sed tu
  10. Quod tibi vis dici, dicere, Fusce, potes.
  1. Thestyle, Victoris tormentum dulce Voconi,
  2. Quo nemo est toto notior orbe puer,
  3. Sic etiam positis formosus amere capillis
  4. Et placeat vati nulla puella tuo:
  5. Paulisper domini doctos sepone libellos,
  6. Carmina Victori dum lego parva tuo.
  7. Et Maecenati, Maro cum cantaret Alexin,
  8. Nota tamen Marsi fusca Melaenis erat.
  1. Das Parthis, das Germanis, das, Caelia, Dacis,
  2. Nec Cilicum spernis Cappadocumque toros;
  3. Et tibi de Pharia Memphiticus urbe fututor
  4. Navigat, a rubris et niger Indus aquis;
  5. Nec recutitorum fugis inguina Iudaeorum,
  6. Nec te Sarmatico transit Alanus equo.
  7. Qua ratione facis, cum sis Romana puella,
  8. Quod Romana tibi mentula nulla placet?
  1. Raucae chortis aves et ova matrum
  2. Et flavas medio vapore Chias
  3. Et fetum querulae rudem capellae
  4. Nec iam frigoribus pares olivas
  5. Et canum gelidis holus pruinis
  6. De nostro tibi missa rure credis?
  7. O quam, Regule, diligenter erras!
  8. Nil nostri, nisi me, ferunt agelli.
  9. Quidquid vilicus Umber aut colonus
  10. Aut rus marmore tertio notatum
  11. Aut Tusci tibi Tusculive mittunt,
  12. Id tota mihi nascitur Subura.
  1. Attice, facundae renovas qui nomina gentis
  2. Nec sinis ingentem conticuisse domum,
  3. Te pia Cecropiae comitatur turba Minervae,
  4. Te secreta quies, te sophos omnis amat.
  5. At iuvenes alios fracta colit aure magister
  6. Et rapit inmeritas sordidus unctor opes.
  7. Non pila, non follis, non te paganica thermis
  8. Praeparat, aut nudi stipitis ictus hebes,
  9. Vara nec in lento ceromate bracchia tendis,
  10. Non harpasta vagus pulverulenta rapis,
  11. Sed curris niveas tantum prope Virginis undas,
  12. Aut ubi Sidonio taurus amore calet.
  13. Per varias artes, omnis quibus area servit,
  14. Ludere, cum liceat currere, pigritia est.
  1. Sordidior caeno cum sit toga, calceus autem
  2. Candidior prima sit tibi, Cinna, nive:
  3. Deiecto quid, inepte, pedes perfundis amictu?
  4. Collige, Cinna, togam; calceus ecce perit.
  1. Quo possit fieri modo, Severe,
  2. Ut vir pessimus omnium Charinus
  3. Unam rem bene fecerit, requiris?
  4. Dicam, sed cito. Quid Nerone peius?
  5. Quid thermis melius Neronianis?
  6. Non deest protinus, ecce, de malignis,
  7. Qui sic rancidulo loquatur ore:
  8. 'Quid tu tot domini deique nostri
  9. Praefers muneribus?' Neronianas
  10. Thermas praefero balneis cinaedi.
  1. Inguina succinctus nigra tibi servos aluta
  2. Stat, quotiens calidis tota foveris aquis.
  3. Sed meus, ut de me taceam, Laecania, servos
  4. Iudaeum nuda sub cute pondus habet,
  5. Sed nudi tecum iuvenesque senesque lavantur.
  6. An sola est servi mentula vera tui?
  7. Ecquid femineos sequeris, matrona, recessus,
  8. Secretusque tua, cunne, lavaris aqua?
  1. Cum pluvias madidumque Iovem perferre negaret
  2. Et rudis hibernis villa nataret aquis,
  3. Plurima, quae posset subitos effundere nimbos,
  4. Muneribus venit tegula missa tuis.