Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Effugit dominam Naida numquid Hylas?
  2. O bene, quod silva colitur Tirynthius ista
  3. Et quod amatrices tam prope servat aquas!
  4. Securus licet hos fontes, Argynne, ministres:
  5. Nil facient Nymphae: ne velit ipse, cave.
  1. Aera domi non sunt, superest hoc, Regule, solum,
  2. Ut tua vendamus munera: numquid emis?
  1. Ruris bibliotheca delicati,
  2. Vicinam videt unde lector urbem,
  3. Inter carmina sanctiora si quis
  4. Lascivae fuerit locus Thaliae,
  5. Hos nido licet inseras vel imo,
  6. Septem quos tibi misimus libellos
  7. Auctoris calamo sui notatos:
  8. Haec illis pretium facit litura.
  9. At tu munere dedicata parvo
  10. Quae cantaberis orbe nota toto,
  11. Pignus pectoris hoc mei tuere,
  12. Iuli bibliotheca Martialis.
  1. Cum tibi sit facies, de qua nec femina possit
  2. Dicere, cum corpus nulla litura notet,
  3. Cur te tam rarus cupiat repetatque fututor,
  4. Miraris? Vitium est non leve, Galla, tibi:
  5. Accessi quotiens ad opus mixtisque movemur
  6. Inguinibus, cunnus non tacet, ipsa taces.