Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Assem ne dederis crediderisve Lupo.
  2. Illud dissimulas, ad te quod pertinet, Ole,
  3. Quodque magis curae convenit esse tuae.
  4. Pro togula debes: hoc ad te pertinet, Ole.
  5. Quadrantem nemo iam tibi credit: et hoc.
  6. Uxor moecha tibi est: hoc ad te pertinet, Ole.
  7. Poscit iam dotem filia grandis: et hoc.
  8. Dicere quindecies poteram, quod pertinet ad te:
  9. Sed quid agas, ad me pertinet, Ole, nihil.
  1. Cogis me calamo manuque nostra