Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Septingenta Tito debet Lupus: Ole, quid ad te?
  2. Assem ne dederis crediderisve Lupo.
  3. Illud dissimulas, ad te quod pertinet, Ole,
  4. Quodque magis curae convenit esse tuae.
  5. Pro togula debes: hoc ad te pertinet, Ole.
  6. Quadrantem nemo iam tibi credit: et hoc.
  7. Uxor moecha tibi est: hoc ad te pertinet, Ole.
  8. Poscit iam dotem filia grandis: et hoc.
  9. Dicere quindecies poteram, quod pertinet ad te:
  10. Sed quid agas, ad me pertinet, Ole, nihil.
  1. Cogis me calamo manuque nostra
  2. Emendare meos, Pudens, libellos.
  3. O quam me nimium probas amasque,
  4. Qui vis archetypas habere nugas!
  1. Sic me fronte legat dominus, Faustine, serena
  2. Excipiatque meos, qua solet aure, iocos,
  3. Ut mea nec, iuste quos odit, pagina laesit,
  4. Et mihi de nullo fama rubore placet.
  5. Quid prodest, cupiant cum quidam nostra videri,
  6. Si qua Lycambeo sanguine tela madent,