Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. In lucem cenat Sertorius: Ole, quid ad te,
  2. Cum liceat tota stertere nocte tibi?
  3. Septingenta Tito debet Lupus: Ole, quid ad te?
  4. Assem ne dederis crediderisve Lupo.
  5. Illud dissimulas, ad te quod pertinet, Ole,
  6. Quodque magis curae convenit esse tuae.
  7. Pro togula debes: hoc ad te pertinet, Ole.
  8. Quadrantem nemo iam tibi credit: et hoc.
  9. Uxor moecha tibi est: hoc ad te pertinet, Ole.
  10. Poscit iam dotem filia grandis: et hoc.
  11. Dicere quindecies poteram, quod pertinet ad te:
  12. Sed quid agas, ad me pertinet, Ole, nihil.