Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Centenis futuit Matho milibus: Ole, quid ad te?
  2. Non tu propterea, sed Matho pauper erit.
  3. In lucem cenat Sertorius: Ole, quid ad te,
  4. Cum liceat tota stertere nocte tibi?
  5. Septingenta Tito debet Lupus: Ole, quid ad te?
  6. Assem ne dederis crediderisve Lupo.
  7. Illud dissimulas, ad te quod pertinet, Ole,
  8. Quodque magis curae convenit esse tuae.
  9. Pro togula debes: hoc ad te pertinet, Ole.
  10. Quadrantem nemo iam tibi credit: et hoc.
  11. Uxor moecha tibi est: hoc ad te pertinet, Ole.
  12. Poscit iam dotem filia grandis: et hoc.
  13. Dicere quindecies poteram, quod pertinet ad te:
  14. Sed quid agas, ad me pertinet, Ole, nihil.
  1. Cogis me calamo manuque nostra
  2. Emendare meos, Pudens, libellos.
  3. O quam me nimium probas amasque,
  4. Qui vis archetypas habere nugas!
  1. Sic me fronte legat dominus, Faustine, serena
  2. Excipiatque meos, qua solet aure, iocos,