Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Viderat Alphei praemia quinta modo.
  2. Pectore tu memori nostros evolvere lusus,
  3. Tu solitus totos, Rufe, tenere iocos,
  4. Accipe cum fletu maesti breve carmen amici
  5. Atque haec absentis tura fuisse puta.
  1. Setinum dominaeque nives densique trientes.
  2. Quando ego vos medico non prohibente bibam?
  3. Stultus et ingratus nec tanto munere dignus,
  4. Qui mavult heres divitis esse Midae.
  5. Possideat Libycas messis Hermumque Tagumque,
  6. Et potet caldam, qui mihi livet, aquam.
  1. Di tibi dent et tu, Caesar, quaecumque mereris:
  2. Di mihi dent et tu, quae volo, si merui.
  1. Mane salutavi vero te nomine casu,
  2. Nec dixi dominum, Caeciliane, meum.
  3. Quanti libertas constet mihi tanta, requiris?
  4. Centum quadrantes abstulit illa mihi.
  1. Cum peteret seram media iam nocte matellam
  2. Arguto madidus pollice Panaretus,
  3. Spoletina data est, sed quam siccaverat ipse,
  4. Nec fuerat soli tota lagona satis.
  5. Ille fide summa testae sua vina remensus
  6. Reddidit oenophori pondera plena sui.
  7. Miraris, quantum biberat, cepisse lagonam?