Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Utetur toto fulmine rara manus.
  2. Muneris hoc utrumque tui testatur Etruscus,
  3. Esse quod et comiti contigit et reduci.
  1. Octaphoro sanus portatur, Avite, Philippus.
  2. Hunc tu si sanum credis, Avite, furis.
  1. Editur en sextus sine te mihi, Rufe Camoni,
  2. Nec te lectorem sperat, amice, liber:
  3. Impia Cappadocum tellus et numine laevo
  4. Visa tibi cineres reddit et ossa patri.
  5. Funde tuo lacrimas orbata Bononia Rufo,
  6. Et resonet tota planctus in Aemilia:
  7. Heu qualis pietas, heu quam brevis occidit aetas!
  8. Viderat Alphei praemia quinta modo.
  9. Pectore tu memori nostros evolvere lusus,
  10. Tu solitus totos, Rufe, tenere iocos,
  11. Accipe cum fletu maesti breve carmen amici
  12. Atque haec absentis tura fuisse puta.
  1. Setinum dominaeque nives densique trientes.
  2. Quando ego vos medico non prohibente bibam?
  3. Stultus et ingratus nec tanto munere dignus,