Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. 'Cur ergo' inquit 'habes malas lacernas?'
  2. Respondi: 'quia sum malus poeta'.
  3. Hoc ne saepius accidat poetae,
  4. Mittas, Rufe, mihi bonas lacernas.
  1. Quantum sollicito fortuna parentis Etrusco,
  2. Tantum, summe ducum, debet uterque tibi.
  3. Nam tu missa tua revocasti fulmina dextra:
  4. Hos cuperem mores ignibus esse Iovis;