Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Tantaque Paestani gloria ruris erat;
  2. Sic quacumque vagus gressumque oculosque ferebat,
  3. Tonsilibus sertis omne rubebat iter.
  4. At tu Romanae iussus iam cedere brumae,
  5. Mitte tuas messes, accipe, Nile, rosas.
  1. Iratus tamquam populo, Charideme, lavaris:
  2. Inguina sic toto subluis in solio.
  3. Nec caput hic vellem sic te, Charideme, lavare.
  4. Et caput, ecce, lavas: inguina malo laves.
  1. Quidam me modo, Rufe, diligenter
  2. Inspectum, velut emptor aut lanista,
  3. Cum vultu digitoque subnotasset,
  4. 'Tune es, tune' ait 'ille Martialis,
  5. Cuius nequitias iocosque novit,
  6. Aurem qui modo non habet Batavam?'
  7. Subrisi modice, levique nutu
  8. Me quem dixerat esse non negavi.
  9. 'Cur ergo' inquit 'habes malas lacernas?'
  10. Respondi: 'quia sum malus poeta'.
  11. Hoc ne saepius accidat poetae,
  12. Mittas, Rufe, mihi bonas lacernas.
  1. Quantum sollicito fortuna parentis Etrusco,
  2. Tantum, summe ducum, debet uterque tibi.
  3. Nam tu missa tua revocasti fulmina dextra:
  4. Hos cuperem mores ignibus esse Iovis;
  5. Si tua sit summo, Caesar, natura Tonanti,
  6. Utetur toto fulmine rara manus.
  7. Muneris hoc utrumque tui testatur Etruscus,
  8. Esse quod et comiti contigit et reduci.
  1. Octaphoro sanus portatur, Avite, Philippus.
  2. Hunc tu si sanum credis, Avite, furis.
  1. Editur en sextus sine te mihi, Rufe Camoni,
  2. Nec te lectorem sperat, amice, liber:
  3. Impia Cappadocum tellus et numine laevo
  4. Visa tibi cineres reddit et ossa patri.
  5. Funde tuo lacrimas orbata Bononia Rufo,
  6. Et resonet tota planctus in Aemilia:
  7. Heu qualis pietas, heu quam brevis occidit aetas!
  8. Viderat Alphei praemia quinta modo.
  9. Pectore tu memori nostros evolvere lusus,
  10. Tu solitus totos, Rufe, tenere iocos,
  11. Accipe cum fletu maesti breve carmen amici
  12. Atque haec absentis tura fuisse puta.
  1. Setinum dominaeque nives densique trientes.
  2. Quando ego vos medico non prohibente bibam?
  3. Stultus et ingratus nec tanto munere dignus,
  4. Qui mavult heres divitis esse Midae.
  5. Possideat Libycas messis Hermumque Tagumque,
  6. Et potet caldam, qui mihi livet, aquam.
  1. Di tibi dent et tu, Caesar, quaecumque mereris:
  2. Di mihi dent et tu, quae volo, si merui.
  1. Mane salutavi vero te nomine casu,
  2. Nec dixi dominum, Caeciliane, meum.
  3. Quanti libertas constet mihi tanta, requiris?
  4. Centum quadrantes abstulit illa mihi.
  1. Cum peteret seram media iam nocte matellam
  2. Arguto madidus pollice Panaretus,
  3. Spoletina data est, sed quam siccaverat ipse,
  4. Nec fuerat soli tota lagona satis.
  5. Ille fide summa testae sua vina remensus
  6. Reddidit oenophori pondera plena sui.
  7. Miraris, quantum biberat, cepisse lagonam?
  8. Desine mirari, Rufe: merum biberat.
  1. Moechum Gellia non habet nisi unum.
  2. Turpe est hoc magis: uxor est duorum.
  1. Sancta ducis summi prohibet censura vetatque
  2. Moechari. Gaude, Zoile, non futuis.
  1. Caelatus tibi cum sit, Anniane,
  2. Serpens in patera Myronos arte,
  3. Vaticana bibis: bibis venenum.
  1. Tam male Thais olet, quam non fullonis avari
  2. Testa vetus, media sed modo fracta via,
  3. Non ab amore recens hircus, non ora leonis,
  4. Non detracta cani transtiberina cutis,
  5. Pullus abortivo nec cum putrescit in ovo,
  6. Amphora corrupto nec vitiata garo.
  7. Virus ut hoc alio fallax permutet odore,
  8. Deposita quotiens balnea veste petit,
  9. Psilothro viret aut acida latet oblita creta
  10. Aut tegitur pingui terque quaterque faba.
  11. Cum bene se tutam per fraudes mille putavit,
  12. Omnia cum fecit, Thaida Thais olet.
  1. Ponuntur semper chrysendeta Calpetano
  2. Sive foris seu cum cenat in urbe domi.
  3. Sic etiam in stabulo semper, sic cenat in agro.
  4. Non habet ergo aliud? Non habet immo suum.
  1. Accipe belligerae crudum thoraca Minervae,
  2. Ipsa Medusaeae quem timet ira comae.
  3. Dum vacat, haec, Caesar, poterit lorica vocari:
  4. Pectore cum sacro sederit, aegis erit.
  1. Invia Sarmaticis domini lorica sagittis
  2. Et Martis Getico tergore fida magis,
  3. Quam vel ad Aetolae securam cuspidis ictus
  4. Texuit innumeri lubricus unguis apri:
  5. Felix sorte tua, sacrum cui tangere pectus
  6. Fas erit et nostri mente calere dei.
  7. I comes et magnos inlaesa merere triumphos
  8. Palmataeque ducem, sed cito, redde togae.
  1. Cur non mitto meos tibi, Pontiliane, libellos?
  2. Ne mihi tu mittas, Pontiliane, tuos.
  1. Esset, Castrice, cum mali coloris,
  2. Versus scribere coepit Oppianus.
  1. Si desiderium, Caesar, populique patrumque
  2. Respicis et Latiae gaudia vera togae,
  3. Redde deum votis poscentibus. Invidet hosti
  4. Roma suo, veniat laurea multa licet:
  5. Terrarum dominum propius videt ille, tuoque
  6. Terretur vultu barbarus et fruitur.
  1. Ecquid Hyperboreis ad nos conversus ab oris
  2. Ausonias Caesar iam parat ire vias?
  3. Certus abest auctor, sed vox hoc nuntiat omnis:
  4. Credo tibi, verum dicere, Fama, soles.
  5. Publica victrices testantur gaudia chartae,
  6. Martia laurigera cuspide pila virent.
  7. Rursus, io, magnos clamat tibi Roma triumphos
  8. Invictusque tua, Caesar, in urbe sonas.
  9. Sed iam laetitiae quo sit fiducia maior,
  10. Sarmaticae laurus nuntius ipse veni.