Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Tantus veris honos et odorae gratia Florae,
  2. Tantaque Paestani gloria ruris erat;
  3. Sic quacumque vagus gressumque oculosque ferebat,
  4. Tonsilibus sertis omne rubebat iter.
  5. At tu Romanae iussus iam cedere brumae,
  6. Mitte tuas messes, accipe, Nile, rosas.
  1. Iratus tamquam populo, Charideme, lavaris:
  2. Inguina sic toto subluis in solio.
  3. Nec caput hic vellem sic te, Charideme, lavare.
  4. Et caput, ecce, lavas: inguina malo laves.
  1. Quidam me modo, Rufe, diligenter
  2. Inspectum, velut emptor aut lanista,
  3. Cum vultu digitoque subnotasset,
  4. 'Tune es, tune' ait 'ille Martialis,
  5. Cuius nequitias iocosque novit,
  6. Aurem qui modo non habet Batavam?'
  7. Subrisi modice, levique nutu
  8. Me quem dixerat esse non negavi.
  9. 'Cur ergo' inquit 'habes malas lacernas?'
  10. Respondi: 'quia sum malus poeta'.
  11. Hoc ne saepius accidat poetae,
  12. Mittas, Rufe, mihi bonas lacernas.
  1. Quantum sollicito fortuna parentis Etrusco,
  2. Tantum, summe ducum, debet uterque tibi.
  3. Nam tu missa tua revocasti fulmina dextra:
  4. Hos cuperem mores ignibus esse Iovis;
  5. Si tua sit summo, Caesar, natura Tonanti,
  6. Utetur toto fulmine rara manus.
  7. Muneris hoc utrumque tui testatur Etruscus,
  8. Esse quod et comiti contigit et reduci.
  1. Octaphoro sanus portatur, Avite, Philippus.
  2. Hunc tu si sanum credis, Avite, furis.
  1. Editur en sextus sine te mihi, Rufe Camoni,