Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Miserat hibernas ambitiosa rosas.
- Navita derisit Pharios Memphiticus hortos,
- Urbis ut intravit limina prima tuae:
- Tantus veris honos et odorae gratia Florae,
- Tantaque Paestani gloria ruris erat;
- Sic quacumque vagus gressumque oculosque ferebat,
- Tonsilibus sertis omne rubebat iter.
- At tu Romanae iussus iam cedere brumae,
- Mitte tuas messes, accipe, Nile, rosas.
- Iratus tamquam populo, Charideme, lavaris:
- Inguina sic toto subluis in solio.
- Nec caput hic vellem sic te, Charideme, lavare.
- Et caput, ecce, lavas: inguina malo laves.
- Quidam me modo, Rufe, diligenter
- Inspectum, velut emptor aut lanista,
- Cum vultu digitoque subnotasset,
- 'Tune es, tune' ait 'ille Martialis,
- Cuius nequitias iocosque novit,
- Aurem qui modo non habet Batavam?'
- Subrisi modice, levique nutu
- Me quem dixerat esse non negavi.
- 'Cur ergo' inquit 'habes malas lacernas?'
- Respondi: 'quia sum malus poeta'.
- Hoc ne saepius accidat poetae,
- Mittas, Rufe, mihi bonas lacernas.
- Quantum sollicito fortuna parentis Etrusco,
- Tantum, summe ducum, debet uterque tibi.
- Nam tu missa tua revocasti fulmina dextra:
- Hos cuperem mores ignibus esse Iovis;
- Si tua sit summo, Caesar, natura Tonanti,
- Utetur toto fulmine rara manus.
- Muneris hoc utrumque tui testatur Etruscus,
- Esse quod et comiti contigit et reduci.
- Octaphoro sanus portatur, Avite, Philippus.
- Hunc tu si sanum credis, Avite, furis.
- Editur en sextus sine te mihi, Rufe Camoni,
- Nec te lectorem sperat, amice, liber:
- Impia Cappadocum tellus et numine laevo
- Visa tibi cineres reddit et ossa patri.
- Funde tuo lacrimas orbata Bononia Rufo,
- Et resonet tota planctus in Aemilia:
- Heu qualis pietas, heu quam brevis occidit aetas!
- Viderat Alphei praemia quinta modo.
- Pectore tu memori nostros evolvere lusus,
- Tu solitus totos, Rufe, tenere iocos,
- Accipe cum fletu maesti breve carmen amici
- Atque haec absentis tura fuisse puta.
- Setinum dominaeque nives densique trientes.
- Quando ego vos medico non prohibente bibam?
- Stultus et ingratus nec tanto munere dignus,
- Qui mavult heres divitis esse Midae.
- Possideat Libycas messis Hermumque Tagumque,
- Et potet caldam, qui mihi livet, aquam.
- Di tibi dent et tu, Caesar, quaecumque mereris:
- Di mihi dent et tu, quae volo, si merui.
- Mane salutavi vero te nomine casu,
- Nec dixi dominum, Caeciliane, meum.
- Quanti libertas constet mihi tanta, requiris?
- Centum quadrantes abstulit illa mihi.
- Cum peteret seram media iam nocte matellam
- Arguto madidus pollice Panaretus,
- Spoletina data est, sed quam siccaverat ipse,
- Nec fuerat soli tota lagona satis.
- Ille fide summa testae sua vina remensus
- Reddidit oenophori pondera plena sui.
- Miraris, quantum biberat, cepisse lagonam?
- Desine mirari, Rufe: merum biberat.
- Moechum Gellia non habet nisi unum.
- Turpe est hoc magis: uxor est duorum.
- Sancta ducis summi prohibet censura vetatque
- Moechari. Gaude, Zoile, non futuis.
- Caelatus tibi cum sit, Anniane,
- Serpens in patera Myronos arte,
- Vaticana bibis: bibis venenum.
- Tam male Thais olet, quam non fullonis avari
- Testa vetus, media sed modo fracta via,
- Non ab amore recens hircus, non ora leonis,
- Non detracta cani transtiberina cutis,
- Pullus abortivo nec cum putrescit in ovo,
- Amphora corrupto nec vitiata garo.
- Virus ut hoc alio fallax permutet odore,
- Deposita quotiens balnea veste petit,
- Psilothro viret aut acida latet oblita creta
- Aut tegitur pingui terque quaterque faba.
- Cum bene se tutam per fraudes mille putavit,
- Omnia cum fecit, Thaida Thais olet.
- Ponuntur semper chrysendeta Calpetano
- Sive foris seu cum cenat in urbe domi.
- Sic etiam in stabulo semper, sic cenat in agro.
- Non habet ergo aliud? Non habet immo suum.
- Accipe belligerae crudum thoraca Minervae,
- Ipsa Medusaeae quem timet ira comae.
- Dum vacat, haec, Caesar, poterit lorica vocari: