Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et quantum tetricae tulere febres
  2. Aut languor gravis aut mali dolores,
  3. A vita meliore separentur:
  4. Infantes sumus, et senes videmur.
  5. Aetatem Priamique Nestorisque
  6. Longam qui putat esse, Marciane,
  7. Multum decipiturque falliturque.
  8. Non est vivere, sed valere vita est.
  1. Edere lascivos ad Baetica crusmata gestus
  2. Et Gaditanis ludere docta modis,
  3. Tendere quae tremulum Pelian Hecubaeque maritum
  4. Posset ad Hectoreos sollicitare rogos,
  5. Urit et excruciat dominum Telethusa priorem:
  6. Vendidit ancillam, nunc redimit dominam.
  1. Fur notae nimium rapacitatis
  2. Conpilare Cilix volebat hortum,
  3. Ingenti sed erat, Fabulle, in horto
  4. Praeter marmoreum nihil Priapum.
  5. Dum non vult vacua manu redire,
  6. Ipsum subripuit Cilix Priapum.