Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- A vita meliore separentur:
- Infantes sumus, et senes videmur.
- Aetatem Priamique Nestorisque
- Longam qui putat esse, Marciane,
- Multum decipiturque falliturque.
- Non est vivere, sed valere vita est.
- Edere lascivos ad Baetica crusmata gestus
- Et Gaditanis ludere docta modis,
- Tendere quae tremulum Pelian Hecubaeque maritum
- Posset ad Hectoreos sollicitare rogos,
- Urit et excruciat dominum Telethusa priorem:
- Vendidit ancillam, nunc redimit dominam.
- Fur notae nimium rapacitatis
- Conpilare Cilix volebat hortum,
- Ingenti sed erat, Fabulle, in horto
- Praeter marmoreum nihil Priapum.
- Dum non vult vacua manu redire,
- Ipsum subripuit Cilix Priapum.
- Non rudis indocta fecit me falce colonus:
- Dispensatoris nobile cernis opus.
- Nam Caeretani cultor ditissimus agri
- Hos Hilarus colles et iuga laeta tenet.
- Aspice, quam certo videar non ligneus ore
- Nec devota focis inguinis arma geram,
- Sed mihi perpetua numquam moritura cupresso
- Phidiaca rigeat mentula digna manu.
- Vicini, moneo, sanctum celebrate Priapum
- Et bis septenis parcite iugeribus.
- Medio recumbit imus ille qui lecto,
- Calvam trifilem semitatus unguento,
- Foditque tonsis ora laxa lentiscis,
- Mentitur, Aefulane: non habet dentes.
- Cum mittis turdumve mihi quadramve placentae,