Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Non miror, quod potat aquam tua Bassa, Catulle:
  2. Miror, quod Bassi filia potat aquam.
  1. Sexagesima, Marciane, messis
  2. Acta est et, puto, iam secunda Cottae,
  3. Nec se taedia lectuli calentis
  4. Expertum meminit die vel uno.
  5. Ostendit digitum, sed inpudicum,
  6. Alconti Dasioque Symmachoque.
  7. At nostri bene computentur anni
  8. Et quantum tetricae tulere febres
  9. Aut languor gravis aut mali dolores,
  10. A vita meliore separentur:
  11. Infantes sumus, et senes videmur.
  12. Aetatem Priamique Nestorisque
  13. Longam qui putat esse, Marciane,
  14. Multum decipiturque falliturque.
  15. Non est vivere, sed valere vita est.
  1. Edere lascivos ad Baetica crusmata gestus
  2. Et Gaditanis ludere docta modis,
  3. Tendere quae tremulum Pelian Hecubaeque maritum
  4. Posset ad Hectoreos sollicitare rogos,
  5. Urit et excruciat dominum Telethusa priorem:
  6. Vendidit ancillam, nunc redimit dominam.
  1. Fur notae nimium rapacitatis
  2. Conpilare Cilix volebat hortum,
  3. Ingenti sed erat, Fabulle, in horto
  4. Praeter marmoreum nihil Priapum.
  5. Dum non vult vacua manu redire,