Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- An dea femineum iam neglegit Hermaphroditum
- Amplexu teneri sollicitata viri?
- Quidquid id est, subitae, quaecumque est causa rapinae,
- Sit, precor, et tellus mitis et unda tibi.
- Non miror, quod potat aquam tua Bassa, Catulle:
- Miror, quod Bassi filia potat aquam.
- Sexagesima, Marciane, messis
- Acta est et, puto, iam secunda Cottae,
- Nec se taedia lectuli calentis
- Expertum meminit die vel uno.
- Ostendit digitum, sed inpudicum,
- Alconti Dasioque Symmachoque.
- At nostri bene computentur anni
- Et quantum tetricae tulere febres
- Aut languor gravis aut mali dolores,
- A vita meliore separentur:
- Infantes sumus, et senes videmur.
- Aetatem Priamique Nestorisque
- Longam qui putat esse, Marciane,
- Multum decipiturque falliturque.
- Non est vivere, sed valere vita est.
- Edere lascivos ad Baetica crusmata gestus
- Et Gaditanis ludere docta modis,
- Tendere quae tremulum Pelian Hecubaeque maritum