Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et tibi permittis felicis carpere nugas,—
  2. Has, inquam, nugas, quibus aurem advertere totam
  3. Non aspernantur proceres urbisque forique,
  4. Quas et perpetui dignantur scrinia Sili
  5. Et repetit totiens facundo Regulus ore,
  6. Quique videt propius magni certamina Circi
  7. Laudat Aventinae vicinus Sura Dianae,
  8. Ipse etiam tanto dominus sub pondere rerum
  9. Non dedignatur bis terque revolvere Caesar.
  10. Sed tibi plus mentis, tibi cor limante Minerva
  11. Acrius et tenues finxerunt pectus Athenae.
  12. Ne valeam, si non multo sapit altius illud,
  13. Quod cum panticibus laxis et cum pede grandi
  14. Et rubro pulmone vetus nasisque timendum
  15. Omnia crudelis lanius per compita portat.
  16. Audes praeterea, quos nullus noverit, in me
  17. Scribere versiculos miseras et perdere chartas.
  18. At si quid nostrae tibi bilis inusserit ardor,
  19. Vivet et haerebit totoque legetur in orbe,
  20. Stigmata nec vafra delebit Cinnamus arte.
  21. Sed miserere tui, rabido nec perditus ore
  22. Fumantem nasum vivi temptaveris ursi.
  23. Sit placidus licet et lambat digitosque manusque,
  24. Si dolor et bilis, si iusta coegerit ira,
  25. Ursus erit: vacua dentes in pelle fatiges
  26. Et tacitam quaeras, quam possis rodere, carnem.
  1. 'Hexametris epigramma facis' scio dicere Tuccam.
  2. Tucca, solet fieri, denique, Tucca, licet.
  3. 'Sed tamen hoc longum est.' Solet hoc quoque, Tucca, licetque:
  4. Si breviora probas, disticha sola legas.
  5. Conveniat nobis, ut fas epigrammata longa
  6. Sit transire tibi, scribere, Tucca, mihi.
  1. Famae non nimium bonae puellam,