Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sed patris ad speculum tonsi matrisque togatae
  2. Filius et possit sponsam te sponsa vocare:
  3. Emendare meos, quos novit fama, libellos
  4. Et tibi permittis felicis carpere nugas,—
  5. Has, inquam, nugas, quibus aurem advertere totam
  6. Non aspernantur proceres urbisque forique,
  7. Quas et perpetui dignantur scrinia Sili
  8. Et repetit totiens facundo Regulus ore,
  9. Quique videt propius magni certamina Circi
  10. Laudat Aventinae vicinus Sura Dianae,
  11. Ipse etiam tanto dominus sub pondere rerum
  12. Non dedignatur bis terque revolvere Caesar.
  13. Sed tibi plus mentis, tibi cor limante Minerva
  14. Acrius et tenues finxerunt pectus Athenae.
  15. Ne valeam, si non multo sapit altius illud,
  16. Quod cum panticibus laxis et cum pede grandi
  17. Et rubro pulmone vetus nasisque timendum
  18. Omnia crudelis lanius per compita portat.
  19. Audes praeterea, quos nullus noverit, in me
  20. Scribere versiculos miseras et perdere chartas.