Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Ne valeam, si non multo sapit altius illud,
- Quod cum panticibus laxis et cum pede grandi
- Et rubro pulmone vetus nasisque timendum
- Omnia crudelis lanius per compita portat.
- Audes praeterea, quos nullus noverit, in me
- Scribere versiculos miseras et perdere chartas.
- At si quid nostrae tibi bilis inusserit ardor,
- Vivet et haerebit totoque legetur in orbe,
- Stigmata nec vafra delebit Cinnamus arte.
- Sed miserere tui, rabido nec perditus ore
- Fumantem nasum vivi temptaveris ursi.
- Sit placidus licet et lambat digitosque manusque,
- Si dolor et bilis, si iusta coegerit ira,
- Ursus erit: vacua dentes in pelle fatiges
- Et tacitam quaeras, quam possis rodere, carnem.
- 'Hexametris epigramma facis' scio dicere Tuccam.
- Tucca, solet fieri, denique, Tucca, licet.
- 'Sed tamen hoc longum est.' Solet hoc quoque, Tucca, licetque:
- Si breviora probas, disticha sola legas.
- Conveniat nobis, ut fas epigrammata longa
- Sit transire tibi, scribere, Tucca, mihi.
- Famae non nimium bonae puellam,
- Quales in media sedent Subura,
- Vendebat modo praeco Gellianus.
- Parvo cum pretio diu liceret,
- Dum puram cupit adprobare cunctis,
- Adtraxit prope se manu negantem
- Et bis terque quaterque basiavit.
- Quid profecerit osculo, requiris?
- Sescentos modo qui dabat, negavit.
- Cur tantum eunuchos habeat tua Caelia, quaeris,
- Pannyche? volt futui Caelia nec parere.
- Flete nefas vestrum, sed toto flete Lucrino,
- Naides, et luctus sentiat ipsa Thetis.
- Inter Baianas raptus puer occidit undas
- Eutychos ille, tuum, Castrice, dulce latus.
- Hic tibi curarum socius blandumque levamen,
- Hic amor, hic nostri vatis Alexis erat.
- Numquid te vitreis nudum lasciva sub undis
- Vidit et Alcidae nympha remisit Hylan?
- An dea femineum iam neglegit Hermaphroditum
- Amplexu teneri sollicitata viri?
- Quidquid id est, subitae, quaecumque est causa rapinae,
- Sit, precor, et tellus mitis et unda tibi.