Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Tu tamen hunc tabulis heredem, stulte, supremis
  2. Scribis et esse tuo vis, furiose, loco.
  3. 'Munera magna tamen misit.' Sed misit in hamo;
  4. Et piscatorem piscis amare potest?
  5. Hicine deflebit vero tua fata dolore?
  6. Si cupis, ut ploret, des, Mariane, nihil.