Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Nescio quid plus est, quod donat saecula chartis:
  2. Victurus genium debet habere liber.'
  1. Amisit pater unicum Salanus:
  2. Cessas munera mittere, Oppiane?
  3. Heu, crudele nefas malaeque Parcae!
  4. Cuius vulturis hoc erit cadaver?
  1. Scis te captari, scis hunc qui captat, avarum,
  2. Et scis qui captat, quid, Mariane, velit.
  3. Tu tamen hunc tabulis heredem, stulte, supremis
  4. Scribis et esse tuo vis, furiose, loco.