Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Malo, quam bene olere, nil olere.
- Quod tibi crura rigent saetis et pectora villis,
- Verba putas famae te, Charideme, dare?
- Extirpa, mihi crede, pilos de corpore toto
- Teque pilare tuas testificare natis.
- 'Quae ratio est?' inquis. Scis multos dicere multa:
- Fac pedicari te, Charideme, putent.
- Mentiris fictos unguento, Phoebe, capillos
- Et tegitur pictis sordida calva comis.
- Tonsorem capiti non est adhibere necesse:
- Radere te melius spongia, Phoebe, potest.
- Cernere Parrhasios dum te iuvat, Aule, triones
- Comminus et Getici sidera ferre poli,
- O quam paene tibi Stygias ego raptus ad undas
- Elysiae vidi nubila fusca plagae!
- Quamvis lassa, tuos quaerebant lumina vultus
- Atque erat in gelido plurimus ore Pudens.
- Si mihi lanificae ducunt non pulla sorores
- Stamina nec surdos vox habet ista deos,
- Sospite me sospes Latias reveheris ad urbes