Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Nil mihi respondes? Tacitum te dicere credo
  2. 'Non reddes': ideo, Caeciliane, rogo.
  1. Comoedi tres sunt, sed amat tua Paula, Luperce,
  2. Quattuor: et κωφὸν Paula πρόσωπον amat.
  1. Iulia lex populis ex quo, Faustine, renata est
  2. Atque intrare domos iussa Pudicitia est,
  3. Aut minus aut certe non plus tricesima lux est,
  4. Et nubit decimo iam Telesilla viro.
  5. Quae nubit totiens, non nubit: adultera lege est.
  6. Offendor moecha simpliciore minus.
  1. Praetores duo, quattuor tribuni,
  2. Septem causidici, decem poetae