Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Lusistis, satis est: lascivi nubite cunni:
- Permissa est vobis non nisi casta Venus.
- Haec est casta Venus? nubit Laetoria Lygdo:
- Turpius uxor erit, quam modo moecha fuit.
- Vapulat adsidue veneti quadriga flagello,
- Nec currit: magnam rem, Catiane, facit.
- Nympha, mei Stellae quae fonte domestica puro
- Laberis et domini gemmea tecta subis,
- Sive Numae coniunx Triviae te misit ab antris,
- Sive Camenarum de grege nona venis:
- Exolvit votis hac se tibi virgine porca
- Marcus, furtivam quod bibit aeger aquam.
- Tu contenta meo iam crimine gaudia fontis
- Da secura tui: sit mihi sana sitis.
- Quod tam grande sophos clamat tibi turba togata,
- Non tu, Pomponi, cena diserta tua est.
- Non sum de fragili dolatus ulmo,
- Nec quae stat rigida supina vena,
- De ligno mihi quolibet columna est,
- Sed viva generata de cupressu: