Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Hoc mihi sunt vestrae, Castrice, divitiae.
  2. Quondam laudatas quocumque libebat ad undas
  3. Currere nec longas pertimuisse vias,
  4. Nunc urbis vicina iuvant facilesque recessus,
  5. Et satis est, pigro si licet esse mihi.
  1. Festive credis te, Calliodore, iocari
  2. Et solum multo permaduisse sale.
  3. Omnibus adrides, dicteria dicis in omnis;
  4. Sic te convivam posse placere putas.
  5. At si ego non belle, sed vere dixero quiddam,
  6. Nemo propinabit, Calliodore, tibi.
  1. Lusistis, satis est: lascivi nubite cunni:
  2. Permissa est vobis non nisi casta Venus.
  3. Haec est casta Venus? nubit Laetoria Lygdo:
  4. Turpius uxor erit, quam modo moecha fuit.
  1. Vapulat adsidue veneti quadriga flagello,
  2. Nec currit: magnam rem, Catiane, facit.
  1. Nympha, mei Stellae quae fonte domestica puro
  2. Laberis et domini gemmea tecta subis,